CAPUT XL.

46. Nam si Baptismus, quem Praetextatus et Felicianus in Maximiani communione ministraverunt, illorum fuit; cur a vobis, in eis quos baptizaverunt, tanquam Christi susceptus est? Si autem vere Christi est, sicuti est, nec eis prodesse posset, qui eum cum scelere schismatis habuissent; quid vos potuisse dicitis praestare illis, quos cum eodem Baptismo suscepistis, nisi ut per vinculum pacis deleto crimine sceleratae divisionis, non cogerentur sancti lavacri Sacramentum accipere quasi non haberent, sed sicut erat antea perniciosum, ita illis jam utile esse inciperet quod haberent? Aut si hoc eis in vestra communione praestitum non est, quia nec praestari schismaticis apud schismaticos posset; hoc tamen vobis in catholica communione praestatur, non ut Baptismum accipiatis quasi desit vobis, sed ut ipse quem accepistis prosit vobis. Omnia quippe Sacramenta Christi, non ad salutem, sed ad judicium habentur sine charitate unitatis Christi. Sed quia, non vera, sed vestra sententia est, per nescio quorum Baptismum traditorum periisse Christi Baptismum de orbe terrarum; merito non invenitis quid respondeatis de recepto Baptismo Maximianistarum.

47. Videte itaque et vigilantissime mementote, quemadmodum Petilianus nec ad ea ipsa responderit, quae sibi ita proponit, unde aliquid loqui videatur. Illud autem olim dimisit omnino, nec nobis dicere voluit, quia utique non potuit, nec usque ad finem voluminis sui aliquando dicturus est, quod ex primis partibus Epistolae meae, quasi refellendum commemoravit. Additis quippe etiam duobus verbis, quae me subtraxisse, quasi fortissima sua munimenta jactavit, nihilominus immunitus jacens, non inveniens quid respondeat, cum quaeritur, Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde sit ejus abluenda conscientia, qui pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat; et si quis fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum, unde fidem accepturus sit, non reatum, qui nesciens baptizatur a perfido: ad hoc eum jam diu ex quo loquitur, nihil respondisse manifestum est.

48. Deinceps perrexit ore maledico in vituperationem monasteriorum et monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus vitae a me fuerit institutum . Quod genus vitae omnino quale sit, nescit; vel potius toto orbe notissimum nescire se fingit. Inde asserens me dixisse, Christum esse baptistam, subjecit etiam quaedam verba ex Epistola mea, quasi hoc ex mea sententia dixerim, quod ex vestra et ipsius dixi, et copiosissima atrocitate invectus est, quasi in me qui hoc dixerim; cum illa quam reprehendit, non sit mea, sed ipsius et vestra sententia; quod paulo post dilucide, quantum valuero, demonstrabo . Deinde conatus est nos docere multis et superfluis verbis, quod non Christus baptizet, sed in ejus nomine baptizetur, simul et Patris et Filii et Spiritus sancti, de qua ipsa Trinitate dixit vel quod voluit vel quod potuit, Christum esse medium Trinitatis. Inde de nomine Simonis et Barjesu magorum ingessit nobis quas eum libuit contumelias. Inde Optati Thamugadensis causam pedententim suspendens, ne illius perfunderetur invidia, non se, nec suos de illo judicare potuisse; et in eo ipso nos insimulans, quod meis ille suggestionibus pressus sit.