CAPUT XLI.

49. Postremo conclusit Epistolam suos exhortans et monens ne decipiantur a nobis, et nostros dolens quod eos pejores quam fuerant fecerimus. His igitur diligenter consideratis atque discussis, quod ex ea ipsa Epistola quam scripsit, satis dilucide apparet, Petilianus non respondit omnino ad hoc quod in Epistola mea primitus posui, si quemadmodum dicit, conscientia dantis, vel potius, ut addam quod magnum firmamentum putat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipit Baptismum, cum si dantis conscientia polluta est, accepturus ignorat. Unde non mirandum est hominem pro falsitate resistentem, pressum contravenientis veritatis angustiis, insana potius anhelasse convicia, quam cum illa quae vinci non potest ambulare voluisse.

50. Nunc jam, obsecro, paucis animum intendite, ut vobis quid timuerit, ut ad hoc non responderet, evidenter ostendam, et quod obscurare conatus est, in lucem proferam. Poterat utique nobis quaerentibus, unde abluendus sit qui accipit Baptismum cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat, facillime respondere, A Domino Deo; et omnino fidentissime dicere, Prorsus Deus abluit accipientis conscientiam, quando maculosam non sancte dantis ignorat. Sed homo qui jam sectae vestrae intentione coactus fuerat mundationem accipientis in conscientia dantis ponere; quippe qui dixerat, Conscientia namque dantis, vel sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; timuit ne melius homo baptizari videretur ab occulto homine malo, quam a manifesto homine bono: tunc enim non a conscientia sancte dantis hominis, sed ab ipsa excellentissima Dei sanctitate esset abluendus. Hoc ergo metuens, ne tanta eum sequeretur absurditas, vel potius dementia, ut qua fugeret nesciret, noluit dicere unde sit accipientis abluenda conscientia, quando maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat; et litigioso strepitu cuncta perturbans occultare maluit quid ab eo quaereretur, quam hoc respondere quaerenti, unde statim suffocaretur: nunquam tamen putans ab hominibus bene cordatis legi posse litteras nostras, aut ab eis legi suas qui legissent et meas, quibus respondere se finxit.