CAPUT XLII.

51. Nam hoc quod modo dixi, in illa ipsa Epistola mea, contra quam scribendo nihil dixit, evidentissime positum est: et quid ibi egerit, quaeso, parumper advertite; et quamvis illi faveatis, nosque oderitis, si potestis aequo animo tolerate. Quia enim in priori Epistola sua, cujus primis partibus quae solae in manus nostras tunc venerant, primo responderam, ita spem baptizandi hominis in homine baptizante posuerat, ut diceret, Omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est (Supra, lib. 1, cap. 4, n. 5, sqq.; et lib. 2, cap. 5, nn. 10, 11): quia ergo hoc Petilianus dixerat, non aliud volens intelligi originem et radicem et caput baptizandi hominis, nisi hominem a quo baptizaretur, subjeci ego et dixi: Quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat, fidem percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator ejus origo et radix et caput, quis est a quo accipit fidem? Ubi est origo de qua oritur? ubi radix unde germinat? ubi caput unde incipit? An forte cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus est origo et radix et caput? Hoc ergo et nunc dico et exclamo, sicut etiam illic exclamavi: O humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus? cur non sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput? Neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritualis credentibus impertitur, dispensator ipse justificat, ac non ille unus de quo dictum est, quod

“justificat impium”

(Rom. IV, 5). Aut vero apostolus Paulus erat caput et origo eorum quos plantaverat, aut Apollo radix eorum quos rigaverat, ac non ille qui eis incrementum dederat: cum idem dicat,

“Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus”

(I Cor. III, 6, 7)? Nec radix eorum erat ipse, sed ille potius qui ait,

“Ego sum vitis, vos estis sarmenta”

(Joan. XV, 5). Caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat, nos multos unum esse corpus in Christo, ipsumque Christum caput esse universi corporis, pluribus locis apertissime praedicet? Quapropter sive a fideli sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit maledictus qui spem suam ponit in homine (Supra, lib. 1, cap. 5, nn. 6, 7).