CAPUT XLIII.

52. Haec ego in Epistola priore, cum Petiliano responderem, puto quia et dilucide et veraciter posui. Haec etiam nunc commemoravi, illud insinuans atque commendans, ut omnino spes nostra non sit in homine, Deumque Christum mundatorem, justificatorem hominum esse credamus, credentium in eum qui justificat impium, ut deputetur fides eorum ad justitiam, sive ille homo sit sanctus qui ministrat Baptismum, sive impius et fictus quem fugiat Spiritus sanctus. Tum deinde subdidi, si aliter esset, quanta consequeretur absurditas, et dixi quod et nunc dico: Alioquin si talis quisque in gratia spirituali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est; cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur: optandum est ab omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. Quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. Quod si dementissimum est credere (semper enim Christus justificat impium, facienao ex impio christianum, semper a Christo percipitur fides, semper Christus est origo regeneratorum et caput Ecclesiae), quid habent ponderis illa verba, quae vani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent (Supra, lib. 1, cap. 6, nn. 6, 7)? Haec tunc dixi, haec in illa mea Epistola scripta sunt.