CAPUT XLIV.

53. Deinde paulo post, quoniam ille dixerat, Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, dicente Domino Jesu Christo,

“Arbor bona, bonos fructus facit; arbor mala, malos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas”

(Matth. VII, 17, 16)? et iterum,

“Omnis homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala”

(Id. XII, 35)? quibus verbis Petilianus satis apertissime ostendit, tanquam arborem accipiendum eum hominem qui baptizat, et tanquam fructum eum qui baptizatur: ad haec ego responderam, Si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus ejus bonus sit ille quem baptizaverit; quisquis ab homine malo etiam non manifesto fuerit baptizatus, bonus esse non poterit: de mala quippe arbore exortus est. Aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta, sed tamen mala. Quid aliud his verbis intelligi volui, nisi quod paulo superius posueram, arborem et fructum ejus, non eum qui baptizat et eum qui baptizatur; sed hominem arborem, fructum vero ejus opus ac vitam ejus accipi debere, quam semper habet bonam bonus, et malam malus: ne illa sequatur absurditas, ut malus sit homo etiam ab occulto malo homine baptizatus, tanquam fructus arboris quamvis occultae, sed tamen malae? contra quod ille nihil omnino respondit.