CAPUT XLVI.

55. Quod cum mihi tribuens Petilianus tanquam hoc ego senserim, satis in me graviter ac vehementer invehitur, ipse utique demonstrat, ea ipsa gravissima invectione sua, quantum nefas sit ista sentire: ac per hoc quidquid propter hanc sententiam in me dixisse videri voluit, in se ipsum dixisse invenitur, qui talia sentire convincitur. Ibi enim ostendit, quanta vi veritatis superatus sit, ubi alium exitum non invenit, nisi ut me sensisse fingeret, quod ipse sentit. Quemadmodum si illi quos Apostolus arguit, quia dicebant non esse resurrectionem mortuorum, eumdem apostolum accusare vellent, quoniam dixit, Neque Christus resurrexit, et inanem esse praedicationem Apostolorum, inanem etiam fidem credentium, falsosque inveniri testes adversus Deum, qui dixissent quod suscitaverit Christum. Hoc mihi Petilianus facere voluit, desperans legi posse quae scripsi, quibus respondere non potuit, et putari se respondisse magnopere concupivit. Sed quemadmodum si quisquam illud fecisset Apostolo, recitato universo ipso loco ex ejus Epistola, redditisque superioribus verbis ex quibus ista pendere quisquis legit intelligit, omnis illa calumniosa reprehensio in frontem reprehendentium relideretur: sic redditis ex Epistola mea superioribus, dum me Petilianus accusat, in ejus faciem, unde illa removere conatus est, majore impetu retorquentur.

56. Apostolus enim redarguens eos qui negabant resurrectionem mortuorum, ista absurditate corrigit quae invitos sequitur talia sentientes, ut dum exhorrent quod nefas est dicere, corrigant quod ausi sunt credere. Proinde ita dicit: Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit: si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vana est et fides vestra; invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quia suscitavit Christum, quem non suscitavit (I Cor. XV, 13-15): ut dum timent dicere Christum non resurrexisse, et caetera mala ac nefaria quae sequuntur, corrigant quod stulte infideliterque dixerunt, non esse resurrectionem mortuorum. Si ergo tollas quod in capite ratiocinationis hujus est positum, Si resurrectio mortuorum non est; male caetera dicta sunt, et Apostolo tribuenda sunt. Si autem reddas unde pendent, et in exordio constituas, Resurrectio mortuorum non est; recte consequentur, Neque Christus resurrexit, et, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra, et caetera quae connexa sunt: et haec omnia ab Apostolo bene et prudenter dicta sunt, quoniam quidquid mali habent, illis imputandum est qui negabant resurrectionem mortuorum. Sic etiam in Epistola mea, tolle quod positum est, Si talis quisque in gratia spirituali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est; cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur: tolle ista unde pendet quod sequitur, et valde pessime dictum mihique tribuendum est, Optandum est omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. Quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator (Supra, lib. 1, cap. 6, n. 7). Reddantur autem illa quae vos dicitis, tunc jam hoc quod inde pendet et religatum sequitur, non a me sentiri invenitur, et quidquid mali habet , in vestram sententiam retorquetur. Item tolle quod positum est, Si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus ejus bonus sit ille quem baptizaverit, et si cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fuerit baptizatus, non de illa, sed de Christo nascitur: tolle ista, quae cogimini et ex vestra secta et ex Petiliani Epistola confiteri, et meum erit ac mihi imputandum illud insanum quod sequitur, Sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis (Ibid., cap. 8, n. 9). Redde autem illa ex quibus hoc pendet, continuo videbis et me hoc ad vos corrigendos recte posuisse, et totum quod vobis in hac sententia merito displicet, in vestram faciem recidisse.