CAPUT XLVII.

57. Proinde quemadmodum illi qui resurrectionem mortuorum negabant, nullo modo se defenderent a tantis malis quae ad eos redarguendos connexuit Apostolus dicens, Neque Christus resurrexit, et nefanda similiter caetera, nisi mutarent sententiam, et faterentur esse resurrectionem mortuorum: sic etiam vos si non vultis vobis imputari quod ad vos convincendos et corrigendos dicimus, sanctius justificari eos qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis; mutate sententiam, et eorum spem qui baptizantur nolite in homine ponere. Nam si ponitis, videte quid dicam, ne hoc aliquis iterum supprimat, et dicat me sensisse quod ad vos redarguendos corrigendosque commemoro. Videte quid dicam, undo pendeat quod dicturus sum: Si eorum spem qui baptizandi sunt, in homine a quo baptizantur ponitis; si baptizatorem hominem, sicut scripsit Petilianus, originem et radicem et caput ejus qui baptizatur constituitis; si arborem bonam bonum hominem baptizantem, fructum autem ejus bonum eum qui fuerit ab ipso baptizatus accipitis; admonetis ut quaeramus a vobis, qua origine oriatur, qua radice pullulet, cui capiti subnectatur, de qua arbore nascatur quem malus baptizat occultus. Ad hanc quippe inquisitionem pertinet etiam illud, cui non respondisse Petilianum saepissime commendavi: Unde abluatur qui accipit Baptismum, cum maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat: hanc enim conscientiam dantis vel sancte dantis vult esse originem, radicem, caput, semen, arborem, unde existat, unde propagetur, unde incipiat, unde germinet, unde nascatur sanctificatio baptizati.