CAPUT XLVIII.

58. Cum ergo quaerimus unde ablutus sit, quem in vestra communione non rebaptizatis, etiam cum eum constiterit ab aliquo baptizatum, qui propter occultam nequitiam jam sancte dantis conscientiam non habebat; quid responsuri estis, nisi a Christo aut a Deo, quamvis et Christus Deus super omnia sit benedictus in saecula (Rom. IX, 5); aut ab Spiritu sancto, cum et ipse sit Deus, quia haec Trinitas unus Deus ? Unde Petrus cum dixisset homini, Ausus es mentiri Spiritui sancto; continuo secutus adjunxit quid esset Spiritus sanctus, et ait: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 3, 4). Postremo etiamsi dicatis eum ab angelo ablui atque mundari, quando pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat; videte quia sancti homines cum in aeternam vitam resurrexerint, tunc de illis dictum est quod erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Quisquis ergo et ab angelo abluitur, sanctius abluitur quam si abluatur ab hominis qualicumque conscientia. Cur ergo non vultis ut dicatur vobis, Si tunc abluit homo quando manifestus bonus est, cum autem occultus homo malus est, quoniam non habet conscientiam sancte dantis, non jam ipse, sed Deus aut angelus abluit, sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis? Quae sententia si vobis displicet, quoniam revera displicere omnibus debet; illa tollite unde nascitur, illa corrigite unde religatur: illa enim non praecedant, et ista non sequitur.