|
5. Neque hoc ideo dixerim ut negligatur
ecclesiastica disciplina, et permittatur quisque facere quod velit,
sine ulla correptione, et quadam medicinali vindicta, et terribili
lenitate, et charitatis severitate. Nam ubi erit illud Apostoli:
Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,
patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat
(I Thess. V, 14, 15)? Cum hoc utique subjecit, Videte ne
quis malum pro malo alicui reddat; satis ostendit, non esse mali pro
malo redditionem, corripere inquietos, quamvis pro culpa inquietudinis
reddatur poena correptionis. Non ergo malum est correptionis poena,
cum sit malum culpa. Neque enim ferrum est inimici vulnerantis, sed
medici secantis. Fiunt ista in Ecclesia, et ille spiritus interioris
lenitatis ardet zelo Dei, ne virgo casta uni viro desponsata Christo
in aliquibus suis membris, sicut Eva seducta est serpentis astutia,
corrumpatur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2,
3) Verumtamen absit a servis patrisfamilias, ut immemores sint
praecepti Domini sui, et sic adversus zizaniorum multitudinem
flagrantia sanctae indignationis ignescant, et cum ea volunt ante
tempus colligere, simul eradicetur et triticum. Cujus peccati isti
rei tenerentur, etiamsi vera crimina traditoribus, quos insimulabant,
se objecisse monstrarent: quoniam simul non solum ab iniquis, quorum
societatem velut evitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus
gentibus constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant, probare non
poterant, impia praesumptione separati sunt, secumque multos, apud
quos aliqua auctoritate praevalebant, et qui minus intelligere
poterant, unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis peccatis
nullo modo esse deserendam, traxerunt in eamdem perniciem; ut etiamsi
ipsi scirent vera crimina quibusdam se objicere, eo modo periret
infirmus in eorum scientia, propter quem Christus mortuus est (I
Cor. VIII, 11), dum offensus malis alienis, interimebat in
se bonum pacis quod habebat cum fratribus bonis, qui partim talia non
audierant, partim non discussa et non probata temere credere
formidaverant, partim judicibus ecclesiasticis, ad quos trans mare
tota causa perducta est, qualiacumque illa essent, pacifica humilitate
reliquerant.
|
|