|
59. Nolite itaque dicere, Conscientia
sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: ne dicatur vobis,
Quando latet dantis polluta conscientia, quis abluit accipientis
conscientiam? Et cum responderitis, Vel Deus, vel angelus
(quoniam quid respondeatis aliud non habetis); sequatur vos unde
confundamini: Sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis
malis, ut vel a Deo vel ab angelo abluantur, quam qui baptizantur a
manifestis bonis, qui Deo vel angelis non comparantur. Sed dicite
quod dicit Veritas et catholica Ecclesia, quia non solum cum malus
est minister Baptismi, verum etiam cum sanctus et bonus est, non est
in homine spes ponenda, sed in illo qui justificat impium, in quem
credentibus fides ad justitiam deputatur (Rom. IV, 5). Cum
enim dicimus, Christus baptizat, non visibili ministerio dicimus,
sicut putat vel putari cupit nos dicere Petilianus; sed occulta
gratia, occulta potentia in Spiritu sancto, sicut de illo dictum est
a Joanne Baptista, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan.
I, 33). Nec, sicut Petilianus dicit, jam baptizare cessavit:
sed adhuc id agit, non ministerio corporis, sed invisibili opere
majestatis. Quod enim dicimus, Ipse baptizat, non dicimus, Ipse
tenet, et in aqua corpus credentium tingit: sed, Ipse invisibiliter
mundat, et hoc universam prorsus Ecclesiam. Neque enim apostolo
Paulo non est credendum, qui de illo dixit: Viri, diligite uxores
vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit
pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo
(Ephes. V, 25, 26). Ecce quia Christus sanctificat; ecce
quia Christus etiam ipso lavacro aquae in verbo, ubi ministri
corporaliter videntur operari, ipse abluit, ipse mundat. Nemo ergo
sibi arroget quod Dei est: sic certa spes hominum, cum in illo
figitur qui fallere non potest: quoniam, Maledictus omnis qui spem
suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); et, Beatus cujus est
Dominus Deus spes ipsius (Psal. XXXIX, 5). Nam
dispensator fidelis mercedem accipiet vitam aeternam: dispensator autem
infidelis, cum cibaria dominica distribuit conservis, absit ut per
suam infidelitatem cibaria inutilia faciat. Quoniam, quae dicunt,
inquit, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth.
XXIII, 3). Quod ideo contra malos dispensatores praeceptum
est, ut bona Dei per ipsos accipiantur, mala autem ipsorum vita ex
dissimilitudine caveatur.
|
|