|
60. Si autem ad ista prima verba Epistolae
meae Petilianum non respondisse manifestum est, et ubi respondere
conatus est, magis ostendit quod non potuerit respondere: quid de
illis partibus meorum scriptorum loquar, quibus nec respondere
tentavit, quae omnino non attigit? quae tamen qualia sint si recensere
quisque voluerit, qui et mea et ipsius habet scripta, puto quod
intelligat quanta firmitate roborata sint. Quod ut vobis breviter
ostendam, ipsa testimonia de Scripturis sanctis prolata recolite, vel
legendo recensete, quae posuit velut adversus nos, et in mea
responsione quae posui etiam ego adversus vos: et videte quemadmodum
ego illa quae ipse posuit, ostendi non nobis, sed potius vobis esse
contraria; ipse autem illa quae posui maxime necessaria, omnino non
attigit, et in illo uno Apostoli, quod tanquam pro se pertractare
conatus est, videbitis quam nullum exitum invenerit.
61. Pars quippe Epistolae quam scripsit ad suos, a capite usque ad
eum locum ubi dicit, Hoc nobis Dominus imperat:
|
“Cum vos persecuti
fuerint homines in civitate ista, fugite in aliam; quod si et in ea
vos persequuntur, fugite in aliam”
|
|
(Matth. X, 23); primum
venit in manus nostras; huic respondimus: quae nostra responsio cum
etiam in illius venisset manus, scripsit hanc contra, quam nunc
refellimus, et eum nostrae non respondisse monstramus. In illa ergo
prima parte scriptorum ejus quibus primum respondimus, haec sunt
testimonia Scripturarum, quae nobis putavit adversa: Arbor bona
bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit: numquid
colligunt de spinis uvas (Id. VII, 17, 16)? et iterum,
Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo
malus de thesauro cordis sui profert mala (Id. XII, 35): et
iterum, Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus
(Eccli. XXXIV, 30). His testimoniis volens ostendere talem
fieri eum qui baptizatur, qualis fuerit a quo baptizatur. Ego contra
quemadmodum accipienda essent haec testimonia, et quod ejus intentionem
nihil adjuvarent ostendi. Caetera vero quae posuit dicta in malos et
sceleratos homines, non esse adversus frumenta dominica, sicut
praedicta et promissa sunt, toto orbe diffusa, et potius a nobis
contra vos posse dici satis edocui. Recensete, et invenietis.
62. At vero ego quae posui pro Ecclesiae catholicae assertione,
ista sunt: quod ad Baptismum attinet, ne id quod gratia Dei
regeneramur, mundamur, justificamur, danti homini tribuatur: Bonum
est confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal.
CXVII, 8): et, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine
(Jerem. XVII, 5): et quia, Domini est salus (Psal.
III, 9): et, Vana salus hominis (Psal. LIX, 13): et
quia, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui
incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): et quia ille in quem
creditur justificat impium, ut deputetur fides ejus ad justitiam
(Rom. IV, 5). Propter ipsius vero Ecclesiae unitatem quae in
omnibus gentibus dilatatur, cui vos non communicatis, haec testimonia
posui de Christo esse praedicta, quia Dominabitur a mari usque ad
mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI,
8): et, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam
terminos terrae (Psal. II, 8). Et quod testamentum Dei factum
ad Abraham pro nostra, hoc est, catholica communione recitetur, ubi
scriptum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen.
XXII, 18): quod semen interpretatur Apostolus dicens, Et
semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Unde
apparet in Christo, non solum Afros aut Africam, sed omnes gentes
habituras benedictionem, per quas catholica dilatatur Ecclesia, tanto
ante promissam . Et quod palea cum frumentis sit usque ad ultimam
ventilationem, ne quisquam per calumnias criminum alienorum sacrilegium
suae separationis excuset, quod reliquerit vel deseruerit omnium
gentium communionem. Et ne propter malos dispensatores, hoc est
praepositos, societas christiana dividatur, etiam illud testimonium
posui, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite:
dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Haec ille
testimonia de Scripturis sanctis a me posita, nec ostendit quemadmodum
aliter accipi deberent, ut non ea pro nobis neque contra vos esse
ostenderet, nec omnino attingere voluit: imo id egit tumultu
conviciorum suorum, ut si fieri posset, haec a me dicta nulli omnino
veniret in mentem, qui post Epistolam meam lectam, etiam ipsius
legere voluisset.
|
|