CAPUT LI.

63. Quod vero ex apostoli Pauli scriptis a me positum pro se tractare conatus est, quale sit parumper attendite. Dixisti enim, inquit, Apostolus Paulus eos qui dicebant se apostoli Pauli esse, objurgat, et dicit,

“Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis”

(I Cor. I, 13)? Quapropter si errabant illi, et nisi corrigerentur perirent, qui volebant esse Pauli; quae tandem spes eorum est, qui voluerunt esse Donati? Id enim agunt isti, ut origo et radix et caput baptizati, non nisi ille sit a quo baptizatur (Supra, lib. 1, capp. 3, 4, nn. 4, 5). Haec verba et hoc Apostoli testimonium ex Epistola mea commemoravit, et sibi proposuit refellendum. Proinde videte si ad propositum respondit. Ait enim: Inane hoc dictum est, inflatum et puerile et insipiens, et quod longe sit penitus a fidei nostrae ratione. Tunc enim recte hoc diceres, si nos diceremus, In nomine Donati baptizati sumus: aut, Donatus crucifixus est pro nobis: aut, In nostro nomine baptizati sumus. At cum haec a nobis nec dicta sint nec dicantur, quia formam divinae sequimur Trinitatis; te, qui nobis talia objicis, certum est insanire. Aut si putas quia in Donati, vel in nostro nomine baptizati sumus, falleris perdite, simulque de vobis sacrilege confiteris quia vos in nomine Caeciliani miseros inquinatis. Haec Petilianus contra illa mea respondit, non intendens, vel potius ne ab aliquo intendatur, obstrepens, omnino nihil se respondisse, quod ad rem de qua agitur pertineret. Quis enim non videat, ideo magis a nobis recte positum hoc Apostoli testimonium, quia non vos dicitis in Donati nomine baptizatos, neque Donatum crucifixum esse pro vobis, et tamen propter partem Donati vos ab Ecclesiae catholicae communione separatis; sicut etiam illi quos Paulus arguebat, non utique dicebant in nomine Pauli se fuisse baptizatos, aut Paulum pro se esse crucifixum, et tamen de Pauli nomine schisma faciebant. Sicut ergo illis, pro quibus Christus, non Paulus, crucifixus est, et qui in nomine Christi, non in nomine Pauli, fuerunt baptizati, et tamen dicebant, Ego sum Pauli, propter hoc rectius dicitur, Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? ut haereant ei qui pro ipsis crucifixus est, et in cujus nomine baptizati sunt, et non ad nomen Pauli dividantur: sic et vobis multo magis quia non dicitis, In nomine Donati baptizati sumus, et tamen vultis esse de parte Donati, congruenter dicitur, Numquid Donatus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Donati baptizati estis? Scitis enim Christum pro vobis esse crucifixum, et in nomine Christi vos baptizatos, et tamen propter nomen et partem Donati unitati Christi, qui pro vobis crucifixus est, et in cujus nomine baptizati estis, tanta pertinacia repugnatis.