|
64. Quia vero id egit Petilianus scriptis
suis, ut origo et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo
baptizatur, et hoc a me non inaniter, nec pueriliter, nec insipienter
dictum est, primordia Epistolae ipsius quibus tunc respondi,
recensete, et videbitis, imo vero me commemorante diligenter
advertite. Conscientia, inquit, sancte dantis attenditur, quae
abluat accipientis: nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non
fidem percipit, sed reatum. Et tanquam diceretur ei, Unde hoc
probas? Omnis res enim origine, inquit, et radice consistit; et si
caput non habet aliquid, nihil est; nec quidquam bene regenerat, nisi
bono semine regeneretur . Quae cum ita sint, fratres, quae potest
esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat
innocentem, dicente Domino Jesu Christo,
|
“Arbor bona bonos
fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas?”
|
|
et iterum,
|
“Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo
malus de thesauro cordis sui profert mala; ”
|
|
et iterum,
|
“Qui
baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus.”
|
|
Haec omnia quo
pertineant videtis, ut scilicet sancte dantis conscientia (ne quisquam
fidem sumens a perfido, non fidem percipiat, sed reatum) ipsa sit
origo, et radix, et caput, et semen baptizati. Volens enim probare
conscientiam sancte dantis attendi, quae abluat accipientis; et non
fidem percipere, sed reatum, qui fidem sciens sumit a perfido;
continuo subjecit, Omnis res enim origine et radice consistit; et si
caput non habet aliquid, nihil est; nec quidquam bene regenerat, nisi
bono semine regeneretur. Et ne quisquam tam tardus esset, ut adhuc
non intelligeret de illo eum dicere a quo quisque baptizatur, explanat
hoc subsequenter, et dicit: Quae cum ita sint, fratres, quae potest
esse perversitas, ut qui suis criminibus est reus, alium faciat
innocentem, dicente Domino Jesu Christo,
|
“Arbor bona bonos
fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas?”
|
|
Et ne adhuc
incredibili obtusitate cordis caecus auditor vel lector non videat de
homine baptizante dicere; adjungit aliud ubi et hominem nominat: Et
iterum, inquit,
|
“Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert
bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala:”
|
|
et
iterum,
|
“Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus.”
|
|
Certe jam manifestum est, certe jam non indiget interprete nec
disputatore aut demonstratore, id agere istos, ut origo et radix et
caput baptizati nonnisi ille sit a quo baptizatur: et tamen vi
veritatis oppressus, et quasi quae dixisset oblitus, concedit mihi
postea Petilianus, ut Christus sit origo et radix regeneratorum et
caput Ecclesiae, non quisquam homo dispensator ministerque
Baptismatis. Cum enim dixisset quia in nomine Christi baptizabant
Apostoli, et Christum fundamentum ponebant, ut facerent
Christianos, et hoc Scripturarum sanctarum testimoniis et exemplis,
tanquam nos hoc negaremus, probaret: Ubi est nunc, inquit, illa
vox, qua minutis et crebris quaestiunculis crepitans , multa involuta
de Christo et pro Christo et in Christo, contra humanam temeritatem
et superbiam invidiose et elate dixisti? Ecce Christus est origo
christiani, Christus est caput, Christus est radix. His ergo
auditis, quid nisi ipsi Christo gratias agam, qui coegit hominem
confiteri? Falsa ergo sunt illa quae in Epistolae suae dixit
exordio, cum vellet persuadere conscientiam sancte dantis attendi,
quae abluat accipientis; et cum quis sciens fidem a perfido sumpserit,
non fidem percipere, sed reatum. Hoc enim volens velut ostendere,
quantum sit in homine baptizante, tanquam magna documenta subjecerat
dicens, Omnis enim res, origine et radice consistit; et si caput non
habet aliquid, nihil est. Postea vero cum dicit quod et nos dicimus,
Ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus
est radix; delet quod antea dixerat, quia conscientia sancte dantis
est origo et radix et caput accipientis. Vicit ergo veritas, ut homo
qui Baptismum Christi desiderat, non in homine ministro spem ponat,
sed ad ipsum Christum tanquam ad originem quae non mutatur, ad radicem
quae non evellitur, ad caput quod non dejicitur, securus accedat.
|
|