|
65. Jam illud quis non advertat, de qua
inflata vena veniat, quod cum Apostoli sententiam velut exponeret,
ait, Qui dixit,
|
“Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus
incrementum dedit:”
|
|
quid aliud dixit, nisi, Ego hominem in Christo
catechumenum feci, Apollo baptizavit; Deus quod fecimus
confirmavit? Quare ergo non addidit Petilianus quod Apostolus
addidit, et ego maxime commendavi, ut etiam hoc nobis exponeret,
Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum
dat Deus (I Cor. III, 6, 7)? Quod si velit exponere
secundum ea quae supra posuit, sine dubio sequitur ut neque qui
baptizat aliquid sit, sed Deus qui incrementum dat. Quid enim ad rem
nunc pertinet quomodo dictum sit, Ego plantavi, Apollo rigavit:
utrum revera ita accipiendum sit tanquam dixerit, Ego catechumenum
feci, Apollo baptizavit; an sit alius verior et congruentior
intellectus? Ecce interim secundum ipsius expositionem, neque qui
catechumenum facit, neque qui baptizat est aliquid, sed qui
incrementum dat Deus. Multum autem interest inter confirmare quod
alius facit, et facere. Qui enim dat incrementum, non arborem vel
vitem confirmat, sed creat. Illo quippe incremento fit, ut etiam
lignum plantatum radicem producat et figat: illo incremento fit, ut
semen jactum germen emittat. Sed quid hinc diutius disseramus?
Sufficit quod secundum ipsum, neque qui catechumenum facit, neque qui
baptizat, aliquid est, sed qui incrementum dat Deus. Quando autem
hoc diceret Petilianus, ut eum dicere intelligeremus, Neque Donatus
Carthaginis est aliquid, neque Januarius , neque Petilianus?
Quando hoc tumor ille pateretur, quo se putat homo aliquid esse cum
nihil sit, et se ipsum seducit (Galat. VI, 3).
|
|