|
66. Denique etiam paulo post cum
institueret, et intenderet tanquam ea verba Apostoli, quae nos
objeceramus, iterum retractare, noluit haec ponere quae dixeram ego,
sed alia in quibus posset utcumque humana inflatio respirare. Nam ut
ejus , inquit, Apostoli dicta, quae nobis objeceras, iterum
replicemus, dixit,
|
“Quid est enim Apollo, quidve Paulus?
Ministri ejus cui credidistis”
|
|
(I Cor. III, 4, 5). Quid
aliud, verbi gratia, dicit omnibus nostris, nisi, Quid est Donatus
Carthaginis, quid Januarius, quid Petilianus, nisi ministri ejus
cui credidistis? Hoc ego Apostoli testimonium non posui sed illud
quod commemorare noluit, posui, Neque qui plantat est aliquid, neque
qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Iste autem ea verba
Apostoli inserere voluit, ubi interrogat quid sit Paulus, vel quid
sit Apollo, et respondet, Ministri ejus cui credidistis. Hoc
aliquo modo ferre potuit torus cervicis haereticae: illud autem ubi non
interrogavit, et respondit quid esset, sed dixit non esse aliquid,
ferre omnino non potuit. Sed jam volo quaerere utrum non sit aliquid
minister Christi? Quis hoc dixerit? Quomodo ergo verum est, Neque
qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat
Deus; nisi quia ad aliud aliquid est, ad aliud non est aliquid? Ad
ministrandum et dispensandum verbum ac Sacramentum aliquid est: ad
mundandum autem et justificandum non est aliquid; quia hoc non operatur
in interiore homine, nisi per quem creatus est totus homo, et qui
Deus manens factus est homo, ille scilicet de quo dictum est, Fide
mundans corda eorum (Act. XV, 9); et, Credenti in eum qui
justificat impium (Rom. IV, 5). Quod testimonium in verbis
meis Petilianus ponere voluit, in suis autem nec tractavit, nec
attigit.
|
|