|
67. Minister ergo, id est, dispensator
verbi et Sacramenti evangelici, si bonus est, consocius fit
Evangelii: si autem malus est, non ideo dispensator non est
Evangelii. Si enim bonus est, volens hoc facit: si autem malus,
hoc est sua quaerens non quae Jesu Christi, invitus hoc facit propter
alia quae requirit. Vide tamen quid idem apostolus dixerit: Si ergo
volens hoc facio, inquit, mercedem habeo; si autem invitus,
dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17). Tanquam
diceret: Si bonus bonum annuntio, etiam ipse pervenio; si autem
malus, bonum annuntio. Numquid enim dixit, Si invitus facio,
dispensator non ero? Annuntiavit Petrus et caeteri boni, invitus
Judas, tamen cum ipsis missus annuntiavit. Illi mercedem habent,
huic dispensatio credita est. Qui autem omnibus illis annuntiantibus
Evangelium perceperunt, non a plantatore vel rigatore, sed ab eo qui
incrementum dat, mundari potuerunt et justificari. Neque enim dicturi
sumus Judam non baptizasse, cum adhuc inter discipulos fuerit, quando
fiebat quod scriptum est, Ipse non baptizabat, sed discipuli ejus
(Joan. IV, 2). An quia nondum Christum tradiderat, qui
loculos habebat, et ea quae mittebantur auferebat (Id. XII,
6), et qui pecuniae custos innocens esse non potuit, dispensator
tamen gratiae sine accipientium damno fuit? Aut si non baptizavit,
certe fatemini quia evangelizavit. Quod si hoc minimum et leve
ducitis, videte quid de ipso Paulo apostolo sentiatis, qui dixit,
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare (I Cor.
I, 17). Huc accedit, quia incipit esse potior Apollo, qui
baptizando rigavit, quam Paulus, qui evangelizando plantavit, cum
sibi officium patris erga Corinthios ob hoc vindicet, nec eis qui post
illum ad eos venerant, hoc nomen concedat. Ait enim: Si decem
millia paedagogos habeatis in Christo, sed non multos patres: in
Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (Id. IV,
15). Eis dicit, Ego vos genui: quibus alio loco dicit, Gratias
Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium et
Stephanae domum (Id. I, 14). Genuerat itaque illos, non per
se, sed per Evangelium. Qui etiamsi sua quaereret, non quae Jesu
Christi, et invitus hoc faceret sine sua mercede, tamen pecuniam
dominicam dispensaret: quam, licet malus, non malam nec inutilem bene
accipientibus faceret.
|
|