CAPUT LVI.

68. Et si hoc de Evangelio recte dicitur, quanto magis de Baptismo dicendum est, quod ita pertinet ad Evangelium, ut sine illo quidem ad regnum coelorum nemo perveniat, sed si accedat Sacramento justitia? Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); idem ipse dixit, Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Forma Sacramenti datur per Baptismum, forma justitiae per Evangelium. Alterum sine altero non perducit ad regnum coelorum. Verumtamen perfecte baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem evangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. Ideo doctor Gentium plurimis excellentior evangelizare missus est, non baptizare: quoniam hoc per multos fieri poterat, illud per paucos, inter quos eminebat. Et tamen legimus eum aliquibus locis dixisse, Evangelium meum (II Tim. II, 8): Baptismum autem meum nunquam dixit, sed nec cujusquam per quem ministratus est. Nam solus ille baptismus quem dedit Joannes, dictus est baptismus Joannis (Act. XIX, 3). Hoc praecipuum vir ille dispensationis suae munus accepit, ut lavacri praecursorium sacramentum etiam illius diceretur, per quem dispensabatur: Baptismus autem quem ministraverunt discipuli Christi, nullius eorum dictus est; ut illius esse intelligeretur, de quo dictum est, Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25, 26). Si ergo Evangelium, quod ita Christi est, ut possit et minister propter munus dispensationis dicere suum, potest homo etiam per malum dispensatorem sine periculo accipere, faciens quod dicit, quod autem facit non faciens: quanto magis Baptismum Christi, quem nemo Apostolorum ita ministravit, ut auderet dicere suum, potest quisque sine contagione mali ministri percipere, qui bona fide accedit ad Christum?