CAPUT LVII.

69. Proinde si Petilianus, cum ego quae posuit de Scripturis testimonia, quam contra nos non essent, non praetermiserim demonstrare; ipse quae posui, partim omnino non attigit, partim quae tractare voluit, nihil aliud se quam exire inde non potuisse monstravit: non diu hortandi estis vel admonendi, ut videatis quid tenere, quid cavere debeatis. Sed forte in sanctarum Scripturarum testimoniis talis apparuit, in his vero documentis, quae inter homines de ipso schismate gesta sunt aliquid valuit? Imo vero et in his, quanquam post divina testimonia superfluo requirantur, quid commemoravit aut quid probavit? Qui cum fuisset graviter in traditores invectus, et multa in eos etiam de sanctis Libris testimonia proclamasset, nihil tamen dixit unde eos ostenderet traditores . Ego autem commemoravi Silvanum Cirtensem, cui quibusdam interpositis etiam ipse successit, cum adhuc esset subdiaconus Gestis municipalibus expressum esse traditorem. Contra hoc ille mutire nil ausus est. Et profecto videtis quanta eum necessitudo compellebat ad respondendum, ut videlicet praedecessorem suum, et non solum consocium, sed, ut ita dicam, etiam concathedraneum innocentem a crimine traditionis ostenderet, praesertim cum totam causam vestram ibi constituatis, ut traditores appelletis eos quos traditoribus communionis tramite successisse vel fingitis vel putatis. Qui ergo ipsius causae vestrae necessitate, etiam Rusiccadiensem vel Calamensem vel cujuslibet alterius civitatis aliquem de parte vestra, Gestis municipalibus demonstratum dicerem traditorem, omni modo eum defendere cogeretur, de suo praedecessore conticuit. Unde, nisi quia hic non invenit quam caliginem offunderet, unde saltem homines mente tardissimos et somnolentissimos falleret? Quid enim diceret, nisi falsa de Silvano ista jactari? Sed recitamus Gesta, et quando factum sit, et quando etiam Zenophilo consulari allegatum sit . Quibus quomodo ille resisteret, septus undique optima causa Catholicae, vestra autem pessima? Unde ista verba commemoro ex illa Epistola mea, cui per hanc quam nunc refello, videri voluit respondisse: utique ut videatis quam invicte positum sit, contra quod ille nihil tutius invenire potuit quam silentium.