|
70. Cum enim ex Evangelio velut contra
nos testimonium posuisset, ubi Dominus ait, Venient ad vos in
vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; ex fructibus eorum
cognoscetis eos; ego respondi, et dixi, Ergo fructus consideremus:
tum continuo subjeci, et adjunxi, Objicitis traditionem; hanc ipsam
multo probabilius nos vobis objicimus. Et ne per multa curramus, in
eadem Constantiniensi civitate Silvanum episcopum majores vestri in
ipso exordio sui schismatis ordinaverunt. Iste cum adhuc esset
subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus Gestis expressus
est. Si et vos adversus majores nostros aliqua documenta profertis,
aequa conditio postulatur, ut utraque vera aut utraque falsa credamus.
Si utraque vera sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui
crimina vos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa
particula vestrae concisionis habebatis. Sin autem utraque falsa
sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina
traditorum immani separationis crimine maculamini. Quod si a nobis
aliqua et a vobis nulla, vel a nobis vera et a vobis falsa
proferuntur, non est discutiendum quam penitus vestra ora claudantur.
Quid, si vos sancta et vera Christi Ecclesia convinceret atque
superaret, etiamsi nos nulla vel falsa, vos autem aliqua et vera
traditionis documenta teneretis; quid jam vobis restet, nisi ut, si
vultis, pacem diligatis; si autem non vultis, saltem obmutescatis?
Etenim quaecumque modo proferretis, facillime et verissime dicerem,
tunc Ecclesiae plenariae et catholicae unitati jam per tot gentes
diffusae atque firmatae vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis,
illi autem quos convinceretis pellerentur foras. Quod si conati estis
facere, procul dubio probare non potuistis; et victi, vel irati, vos
ab innocentibus, qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio
separastis. Si autem nec conati estis id agere, nimis exsecrabili et
impia caecitate vos a frumentis Christi, quae per totum agrum, id
est, mundum usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis
offensi praecidistis (Supra, lib. 1, capp. 21, 22, nn.
23, 24). Ad haec, quae ex illa priore mea Epistola
commemoravi, Petilianus nihil respondit omnino. Et utique videtis
his paucis verbis totam causam quae inter nos agitur contineri. Quid
enim dicere conaretur, ubi quidquid eligeret vinceretur?
71. Cum enim de traditoribus et a nobis contra vestros, et a vobis
contra nostros documenta proferuntur (si tamen et a vobis aliqua
proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino nescimus; neque enim ea
Petilianus suis litteris inserere praetermitteret, qui tam diligenter
contra me partes Gestorum, quae ad causam pertinent, commemorandas
inserendasque curavit): verumtamen, ut jam dicere coeperam, si et a
nobis et a vobis talia proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino
nescimus; profecto aut utraque vera sunt, aut utraque falsa, aut
nostra vera et vestra falsa, aut nostra falsa et vestra vera: plus
quid dicatur, non invenitur.
|
|