CAPUT V.

6. Vos ergo, sancta germina unicae matris Catholicae, hujusmodi sceleris et erroris exemplum, subditi Domino, quanta potestis vigilantia praecavete. Quantalibet doctrinae ac famae luce praefulgeat, lapidemque se esse jactet pretiosum, quisquis vos trahere voluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier fortis et una uni amabilis viro suo, quam in ultimo Proverbiorum sancta Scriptura describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. Nemo dicat, Illum sequar, quoniam ipse me christianum fecit; aut, Illum sequar, quoniam ipse me baptizavit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Et Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16). Nullus etiam praedicans nomen Christi, et gestans ac ministrans Sacramentum Christi, sequendus est contra unitatem Christi. Opus suum probet unusquisque; et tunc in se ipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim proprium onus portabit (Galat. VI, 4, 5), onus videlicet reddendae rationis: quia unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non itaque amplius invicem judicemus (Rom. XIV, 12, 13). Nam quantum attinet ad onera mutuae charitatis, invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 2 et 3). Sufferamus ergo invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2): extra quam quisquis colligit, non cum Christo colligit: quisquis autem non cum Christo colligit, spargit (Matth. XII, 30).