|
At in omnibus his quatuor sententiis veritas
pro communione Catholicae est. Quia si utraque vera sunt, propter
homines, quales et vos habebatis, communionem orbis terrarum deserere
minime debebatis. Si utraque falsa sunt, propter nulla crimina
traditionis, cavendum erat crimen atrocissimum divisionis. Si nostra
vera et vestra falsa sunt, olim quid diceretis non habetis. Si vestra
vera et nostra falsa sunt, falli potuimus cum orbe terrarum de hominum
iniquitate, non fidei veritate. Non enim debuit attendere semen
Abrahae in omni gente diffusum, quid vos nosse diceretis, sed quid
judicibus probaretis. Unde scimus quid egerint, quos vestri majores
accusaverunt, etiamsi vera eis objiciebantur, cum vel cognitoribus
causae vel certe Ecclesiae ubique diffusae, quae non nisi cognitorum
sententias debebat attendere, non illa vera, sed falsa putarentur?
Non ideo Deus absolvit, quidquid hominum sceleris ut homines nosse
non possint: neminem tamen recte judicari puto nocentem, qui hominem
non convictum crediderit innocentem. Unde ergo nocens orbis terrarum,
si nosse non potuit, etiam verum fortasse crimen Afrorum: et hoc aut
ideo nosse non potuit, quia nemo ad eum detulit; aut ideo quia in eo
quod delatum est, cognitoribus potius judicantibus, quam victis
murmurantibus credidit? Hinc ergo laudandus est Petilianus, quod hoc
cum omnino invictissimum cerneret, silentio praetermisit. Non plane
laudandus, quod caetera similiter invicta, quae tamen putavit posse
obscurari, verborum nebulis operire conatus est, et quod me fecit
causam, cum defecisset in causa: de me quoque ipso nihil dicens, nisi
quod aut omnino falsum esset, aut culpandum non esset, aut ad me jam
non pertineret. Sed interea vos, quos inter me, et illum judices
posui, sapitisne aliquid inter verum falsumve discernere? inter
inflatum et solidum, inter turbidum et tranquillum, inter tumidum et
sanum, inter divina praedicta et humana praesumpta, inter probationes
et criminationes, inter documenta et figmenta, inter causae actionem
et causae aversionem? Si sapitis, bene et recte: si autem non
sapitis, nos vestri curam gessisse non poenitebit; quia etsi cor
vestrum ad pacem non convertitur, pax nostra tamen ad nos revertetur.
|
|