CAPUT VI.

7. Proinde sive de Christo, sive de ejus Ecclesia, sive de quacumque alia re quae pertinet ad fidem vitamque vestram , non dicam nos, nequaquam comparandi ei qui dixit, Licet si nos; sed omnino quod secutus adjecit, Si angelus de coelo vobis annuntiaverit praeter quam quod in Scripturis legalibus et evangelicis accepistis, anathema sit (Galat. I, 8). Haec vobiscum, et cum omnibus quos Christo lucrari cupimus, actitantes, atque inter caetera sanctam Ecclesiam quam in Dei Litteris promissam legimus, et sicut promissa est in omnibus gentibus reddi cernimus praedicantes, ab iis quos ad ejus pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum flammas meruimus odiorum: quasi nos eos in ea parte ligaverimus, pro qua non inveniunt quid loquantur; aut nos mandaverimus tanto ante Prophetis et Apostolis, ut in libris suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati Ecclesia Christi esse doceatur. Et nos quidem, charissimi, cum falsa crimina audimus ab eis quos offendimus praedicando eloquia veritatis, et erroris vaniloquia convincendo, habemus, sicut nostis, abundantissimam consolationem. Nam si in eis quibus me criminantur, testimonium conscientiae meae non stat contra me in conspectu Dei, quo nullus oculus mortalis intenditur; non solum contristari non debeo, verum etiam debeo gaudere et exsultare, quia merces mea multa est in coelis. Neque enim intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio, et quam verax pro cujus nomine hoc audio, et cui dicitur, Unguentum effusum est nomen tuum (Cant. I, 2). Et merito fragrat in omnibus gentibus, cujus odorem isti, qui nobis maledicunt, in una Africae particula conantur includere. Cur itaque feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est, quod de illius ad coelos ascensione, et de nominis ejus tanquam unguenti effusione, tanto ante praedictum est: Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12)?