|
8. Haec et talia divina testimonia nos
adversus humana vaniloquia proferentes, ab inimicis gloriae Christi
acerba opprobria sustinemus. Dicant quod volunt, dum ille nos
exhortetur, dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter
justitiam, quia ipsorum est regnum coelorum. Beati eritis cum vos
persecuti fuerint, et maledixerint vobis, et dixerint omne malum
adversum vos, mentientes propter me. Quod ait superius, propter
justitiam; hoc repetivit, quod ait postea, propter me: quia factus
est nobis sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio; ut,
quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I
Cor. I, 31). Qui cum dicat, gaudete et exsultate, merces enim
vestra multa est in coelis (Matth. V, 10-12); si quod dictum
est, propter justitiam et propter me, in bona conscientia teneo,
quisquis volens detrahit famae meae, nolens addit mercedi meae. Neque
enim me ille suo verbo tantummodo edocuit, et non etiam suo firmavit
exemplo. Sequere sanctarum Scripturarum fidem, invenies Christum
resurrexisse a mortuis, ascendisse in coelum, sedere ad dexteram
Patris. Sequere criminationes inimicorum, jam putabis eum de
sepulcro furatum esse a discipulis. Quid ergo nos, quantum ipse
donat, defendentes domum ejus, ab inimicis ejus aliud sperare
debemus? Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis
domesticos ejus (Id. X, 25)? Si ergo toleramus, et
conregnabimus. Si autem non aurem solam percutit iracundia
criminantis, verum etiam conscientiam mordet veritas criminis, quid
mihi prodest si me continuis laudibus totus mundus attollat? Ita nec
malam conscientiam sanat laudantis praeconium, nec bonam vulnerat
conviciantis opprobrium. Nec sic tamen decipitur spes vestra quae in
Domino est, etiamsi forte in occulto tales simus, quales nos putari
cupit inimicus: quia non eam posuistis in nobis, nec unquam hoc
audistis a nobis. Securi ergo estis, qualescumque nos simus, qui
dicere didicistis, In Domino sperans non movebor (Psal. XXV,
1)? et, In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo
(Psal. LV, 12). Et eis qui vos ad hominum superborum terrenas
altitudines seducere moliuntur, respondere nostis, In Domino
confido: quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem sicut
passer (Psal. X, 2).
|
|