|
9. Nec tantum vos, quibus in nobis ipsa
Christi veritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque
praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio
libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi
estis, qualescumque nos simus; quia in illo spes vestra est, quem
vobis ex illius super vos misericordia praedicamus; verum etiam
quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti Baptismi
percepistis, eadem securitate gaudete; quoniam non in nobis, sed in
Christo baptizati estis. Non itaque nos, sed Christum induistis;
nec vos interrogavi utrum ad me converteremini, sed ad Deum vivum;
nec utrum in me credideritis, sed in Patrem et Filium et Spiritum
sanctum. Quod si veraci animo respondistis, salvos vos fecit, non
carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I
Petr. III, 21): non conservus, sed Dominus; non praeco,
sed judex. Neque enim vere, sicut Petilianus inconsiderate dixit,
Conscientia dantis, vel quod addidit, Conscientia sancte dantis
attenditur, quae abluat accipientis. Cum enim hoc datur quod Dei
est, sanctum dat etiam non sancta conscientia. Quae certe sive sit
sancta, sive non sancta, ab accipiente inspici non potest; sed plane
illud quod datur potest, quod cognitum ei qui semper est sanctus, per
qualemlibet ministrum accipiatur, securissime accipitur. Nisi enim
sancta verba essent ex cathedra Moysi, non diceret Veritas, Quae
dicunt, facite. Si autem ipsi qui verba sancta dabant sancti essent,
non diceret, Quae faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt
(Matth. XXIII, 3). Nullo quippe modo legitur uva de
spinis; quia nunquam de spinarum radicibus oritur: sed cum se spinosis
sepibus palmes vitis implicuit, non ideo fructus qui illic pendet
horretur; sed spina cavetur, uva decerpitur.
|
|