S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

CONTRA MAXIMINUM HAERETICUM ARIANORUM EPISCOPUM LIBRI DUO

LIBER PRIMUS

Ostendit Augustinus, ea quae in Collatione ipse dixit, Maximinum non potuisse refellere


PROOEMIUM

Disputationi Maximini Arianorum episcopi, cujus prolixitate spatium diei, quo praesentes conferebamus, absumpsit, responsionem debitam reddens, ad ipsum loqui utique debeo: sive adhuc existimet contradicendum esse cum legerit, sive Domino in ejus corde mirabiliter operante manifestatae consentiat veritati. Quid tibi visum est, homo ariane, tam multa dicere, et pro causa quae inter nos agitur nihil dicere, quasi hoc sit respondere posse, quod est tacere non posse? Prius itaque ostendam refellere te non potuisse quae dixi: deinde, quantum necessarium videbitur, ego refellam quae ipse dixisti.