|
Utrum adoret Patrem Spiritus sanctus. Nono loco abs te
quaesivimus, ut per Scripturas divinas ostenderes, si valeres, utrum
adoret Patrem Spiritus sanctus. Hoc enim dixeras: sed sicut ipsa
tua prosecutio, cui respondi, satis indicat, non probaveras. Ad
hanc ergo inquisitionem meam vide quid posteriore prosecutione
responderis. Cum enim dixisses quantum voluisti de judicio Filii,
quod et nos fidelissime credimus; et de subjectione, quam secundum
formam servi Filium Patri reddere non negamus: ubi venisti ut
probares a sancto Spiritu adorari Patrem, redisti ad illos gemitus,
de quibus tibi jam ante responderam, secundum morem sanctarum
Scripturarum, qua locutione sit dictum, Et ipse Spiritus
interpellat gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26): ne
credamus Spiritum sanctum nunquam esse sine gemitibus posse, quoniam
nullus dies, nulla hora, nullum momentum temporis invenitur, quo non
a sanctis orationes Deo ubicumque fundantur, ab aliis hic, ab aliis
alibi. Cum tamen ab orationibus sanctorum nullum sit tempus immune,
quandoquidem diebus et noctibus, cum alii cibo ac potu reficiuntur,
alii quodlibet aliud agunt, alii dormiunt, non utique desunt quos
desiderium sanctum orare compellat; ita fit ut Spiritus sanctus, qui
ubique omnibus adest, aliquantulum cessare a gemitibus non sinatur,
quod est extremae miseriae, cum pro quibuscumque orantibus cogitur
gemere: nisi gemitibus inenarrabilibus interpellare sic intelligatur,
ut dixi, id est, quia gemitibus sanctorum desideriorum interpellare
sanctos facit, quibus affectum pium gratiae spiritualis infundit. Sed
cum similes locutionum modos, quando per efficientem significatur id
quod efficitur; sicut frigus pigrum dicimus, quia pigros facit; et
diem tristem vel laetum, quia tristes vel laetos facit; etiam de
Scripturis sanctis commemoraverim, ubi Deus dicit ad Abraham, Nunc
cognovi (Gen. XXII, 12); quod nihil est aliud quam, Nunc
ut cognosceres feci: non enim tunc Deus dicendus est cognovisse, quod
antequam fieret nunquam potuit ignorare: quos locutionis modos de
divinis eloquiis a me prolatos, quomodo aliter interpretareris non
invenisti; nullo modo utique ad istos gemitus redire debuisti. Nemo
enim sic de Spiritu sancto sapit, nisi qui secundum carnem, non
secundum spiritum sapit. Quamvis et si tibi concederetur, quomodo tu
sentis, sic Spiritum sanctum interpellare pro sanctis; aliud est
interpellare vel orare, aliud adorare. Omnis qui orat, rogat: non
omnis qui adorat, rogat; nec omnis qui rogat, adorat. Recole
consuetudinem regum, qui plerumque adorantur, et non rogantur;
aliquando rogantur, et non adorantur. Ac per hoc a Spiritu sancto
adorari Patrem nullo modo demonstrare potuisti.
|
|