|
Quomodo sit unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Decimo
loco egi tecum ut intelligeres, quomodo per ineffabilem copulationem
sit unus Deus ipsa Trinitas, quam dicimus unius esse substantiae:
quandoquidem etiam diversas substantias invenimus, hoc est, spiritum
hominis et Spiritum Domini, per copulationem qua homo adhaeret
Domino, unum spiritum dictum, ubi ait Apostolus, Qui autem
adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Ad
quod tu respondens, vel potius non tacens, conatus es ostendere
quomodo Pater et Filius unum sint, non unitate naturae, sed
voluntatis. Hoc quidem dicere soletis: sed tunc soletis, cum vobis
objicitur quod ait Dominus, Ego et Pater unum sumus (Joan. X,
30). Ego autem hoc loco non hoc volui probare, quod Pater et
Filius et Spiritus sanctus unum sint, quod quidem propter unitatem
substantiae fidelissime certe credimus; sed quod eadem Trinitas unus
est Deus. Aliud est quippe, unum sunt; aliud, unus est Deus.
Discerne, Est, et Sunt. Nec ait Apostolus, Qui adhaerent
Domino, unum sunt; quoniam diversa substantia est: sed ait: Qui
adhaeret Domino, unus spiritus est. Si autem vos, cum de duobus
dicitur, Unus est, et dicitur quid unus, sicut dicit Apostolus,
unus spiritus est; hoc idem putatis esse, quod est cum de duobus
dicitur, Unum sunt, nec dicitur quid unum; sicut ait Salvator,
Ego et Pater unum sumus: cur non dicitis, Pater et Filius unus est
Deus? Quare quando auditis. Audi, Israel; Dominus Deus tuus,
Dominus unus est (Deut. VI, 4); de Patre tantum vultis
intelligi? Nempe Pater Dominus Deus est, et Filius Dominus Deus
est: cur non apud vos uterque unus Dominus Deus est, sicut apud
beatum Apostolum, spiritus hominis et Spiritus Domini unus spiritus
est? Quid autem prodest causae vestrae, quia per consensionem
voluntatis hoc dicitis fieri? Quod quidem fit, sed ubi est diversa
natura, sicut diversa natura est hominis et Domini: et tamen qui
adhaeret Domino, per consensionem utique voluntatis, unus spiritus
est. Si ergo non vultis per unitatem substantiae; certe per
consensionem voluntatis dicite, tamen aliquando dicite, quoquo modo
dicite, Pater et Filius unus Deus est. Sed non dicitis, ne quod
nunquam voluistis, cogamini confiteri de utroque dictum esse, non de
Patre solo, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus
est: quoniam sanctum Spiritum non vultis Deum, non vultis Dominum
confiteri. Dicite, inquam, ratione qua vultis, Pater et Filius
unus Dominus Deus est: ut Patri et Filio servientes, non duobus
diis et duobus dominis contra praeceptum Dei, sed Domino uni
serviatis . Sed nunc de hac re satis dictum sit. Puto, cum ista
legeris, nihil te respondere potuisse ad id quod de Apostolo
commemoravi, qui adhaeret Domino, unus spiritus est: si contentionem
deposueris, non negabis.
|
|