|
De templo Spiritus sancti. Undecimo loco, Deum esse Spiritum
sanctum, de templo ejus quod nos ipsi sumus, teste Apostolo,
ostendi, ubi ait, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus
Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? et iterum,
Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti,
quem habetis a Deo (Id. VI, 19)? Tu autem ad ista
respondisti nihil. Aisti enim: Suscipio quae protulisti:
|
“Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
vobis?”
|
|
Neque enim Deus, inquis, inhabitat in homine, quem non
ante Spiritus sanctificaverit atque purgaverit. Atque isto modo
intelligi voluisti, non Spiritum sanctum esse dictum Deum, nec
templum Spiritus sancti nos esse, sed Dei: et hoc esse dictum,
Templum Dei estis. Sed ideo additum, Spiritus Dei habitat in
vobis: quia purgat Spiritus sanctus templum Dei, non suum; ut cum
ipse purgaverit, tunc illic inhabitet Deus. Quem sensum tuum quanta
sequatur absurditas, nolo nunc dicere. Illud enim nunc ostendere
debeo, quomodo multa dicendo, nihil quod ad rem pertinet, dixeris.
Dimisisti enim causam, et perrexisti in laudem Spiritus sancti,
eamque copiose contra te ipsum exsecutus es. Contra te ipsum ideo
dixi, quoniam non vis eum dicere Deum, cujus tantam divinitatem per
laudem coactus es confiteri; ut cum sit unus, ubique sit praesens, et
nemini sanctificando desit, ubicumque quisque christianus esse et Deum
orare voluerit, simul se omnibus exhibendo, sive in oriente, sive in
occidente baptizentur in Christo: hoc et nos dicimus. Sed quem
dicimus talem ac tantum, absit a nobis ut eum negemus Deum: quod
etiam per suum templum, quod nos ipsi sumus, citissime et facile
ostenditur. Neque enim nisi Deus noster esset, templum nos ipsos
habere potuisset: quod tu ut occultares, et in sermone tuo mentes
hominum a luce veritatis averteres, de templo Dei quodcumque dixisti,
quem noluisti intelligi Spiritum sanctum; de templo autem Spiritus
sancti, quod apertissime demonstratum est, omnino tacuisti. Cum enim
tibi duo testimonia Pauli apostoli proposuerim; unum ubi ait,
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
alterum ubi ait, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis
Spiritus sancti est? quare tam fraudulenter egisti, ut unum horum
commemorares, quod dictum est, Templum Dei estis; et alterum
taceres, quod dictum est, Corpora vestra templum in vobis est
Spiritus sancti? Cur hoc fecisti, rogo te; nisi quia nullo pacto
posses argumentari quomodo Deus noster non esset, qui templum nos
ipsos haberet: quem sine dubio Deum cognosceremus, si ei templum de
lignis et lapidibus per divinam Scripturam facere juberemur?
|
|