|
De eo quod Pater et Filius unum sint. Duodecimo loco admonui te,
ut proferres, si posses, qua divina auctoritate sit dictum, quod unum
sint, ubi substantiae sunt diversae. Tu autem respondere ad hoc
volens, nihil tale proferre potuisti; sed magnis coarctatus angustiis
affirmare ausus es, quod Apostoli unum sint cum Patre et Filio.
Quod Christus omnino non dixit: sic enim abs te dictum est, tanquam
Pater et Filius et Apostoli unum sint. Christus autem non ait, Ut
ipsi et nos unum simus; sed ait, Ut sint unum, sicut et nos unum
sumus. Nam, ut verba ipsa evangelica ponam: Pater sancte, inquit,
serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos
unum. Numquid dixit, Ut nobiscum sint unum; aut, Ipsi et nos
simus unum? Item post aliquantum: Non, inquit, pro eis rogo
tantum; sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut
omnes unum sint. Neque hic dixit, Ut nobiscum unum sint. Deinde
sequitur: Sicut tu, Pater, in me et ego in te, et ipsi in nobis
unum sint. Et hic non dixit, Unum simus; aut, Unum nobiscum
sint: sed, Unum sint in nobis; ut qui natura unum sunt, quia
homines sunt, etiam in Patre et Filio sint unum; non cum ipsis
unum, id est, non ut ipsi et isti sint unum. Adhuc adjungit, et
dicit: Ut mundus credat quia tu me misisti, et ego claritatem quam
dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus: ego in
eis et tu in me, ut sint consummati in unum (Joan. XVII,
11-23). Cum ergo toties dixerit, Ut sint unum; non tamen
alicubi dixit, Ut ipsi et nos simus unum, hoc est, ut nobiscum sint
unum: sed aut, in nobis dixit; aut, sicut nos; id est, ipsi
secundum naturam suam, nos secundum nostram. Volebat enim eos qui
natura unum erant, in hoc ipso quod unum erant, esse perfectos. Non
enim quia dicit, Estote ergo et vos perfecti sicut Pater vester
coelestis perfectus est (Matth. V, 48); vult illos Deo naturae
unitate conjungere, tanquam illorum et illius una eademque natura sit:
sed perfectos vult esse in natura sua, sicut est Deus perfectus in
sua, quamvis diversa, non una; quod nisi in ipso simus, omnino esse
non possumus. Non sicut in illo sunt omnes, quia ipse continet omnia
quae creavit; propter quod dictus est non longe positus ab unoquoque
nostrum, quia in illo vivimus, et movemur, et sumus (Act.
XVII, 27, 28): sed sicut in illo sunt tales qualibus dictum
est, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino
(Ephes. V, 8). Unde et illud est, Cui vult nubat, tantum in
Domino (I Cor. VII, 39). Non igitur proferre potuisti ubi
dictum sit, Unum sunt, quorum est non una, sed diversa substantia:
et tamen in obscuro loco nobis subrepere voluisti, ut diceres
Apostolos unum esse cum Patre et Filio, tanquam unum essent
Apostoli et Pater et Filius; cum Apostolorum substantiam manifestum
sit a Patre et Filio esse diversam. Sed quoniam, Ut ipsi et nos
unum simus, aut, Nobiscum sint unum, nusquam Christum dixisse
manifestum est; te quoque nobis respondere non potuisse, et fraudem
facere voluisse manifestum sit.
|
|