|
De testimonio quod Pater perhibuit Filio. Tertio decimo loco te
commonui, non ideo Patrem Filio esse majorem, quia testimonium
perhibuit Pater Filio. Nam et Prophetas ei testimonium perhibuisse
memoravi, quos majores illo esse non potes dicere. Dixeras enim quod
Pater Filio perhibuerit testimonium; quod sic accepi, tanquam hinc
ipse probare volueris, illo cui testimonium perhibuit, eum esse
majorem: sed quoniam posteriore prosecutione hinc omnino tacuisti,
taciturnitatem tuam in locum consensionis accepi; etsi fieri potest ut
ideo commemoraveris Patrem Filio perhibuisse testimonium, ut hinc
illum esse alium, istum autem alium, non ut illum isto probares esse
majorem. Alium vero esse Patrem, alium esse Filium, quoniam non
est Pater ipse qui Filius, et vobis et nobis contra Sabellianos est
dogma commune. Illi enim dicunt, non alium, sed eumdem Filium esse
qui est Pater: nos autem alium quidem esse Patrem, et alium
Filium; sed tamen quod Pater est, hoc esse dicimus Filium.
|
|