|
De dilectione Patris et Filii. Quarto decimo loco ad illud quod
dixeras, Dilectum lego, et credo quod Pater est qui diligit, et
Filius qui diligitur; respondens dixi: Sic autem dicis hinc inter
Patrem et Filium esse diversitatem, quia Pater diligit, et Filius
diligitur; quasi negare possis quod et Filius diligat Patrem.
Deinde addidi: Si ambo se invicem diligunt, cur negatis eos unius
esse naturae? Quod utique ideo dixi, ne hinc unam naturam negaretis
amborum, quia illum diligere, hunc diligi ipse dixisti. Ad hoc tu
respondens consensisti quidem, quod et Filius diligat Patrem, sed
unius esse naturae consentire noluisti: tanquam Filius ita diligat
Patrem, sicut creatura Creatorem, non sicut unigenitus genitorem,
quem diversitate substantiae vultis esse degenerem.
|
|