|
De invisibilitate Trinitatis. Quinto decimo loco dixi pariter esse
invisibilem Trinitatem, non solum Patrem: sed apparuisse tamen
visibilem Filium in forma servi, propter quam dixit, Pater major me
est (Joan. XIV, 28). Sed quoniam patribus se divinitas
demonstrabat, dixi per subjectam creaturam id esse factum, non per
naturam suam, qua est invisibilis Trinitas. Atque ut hoc probarem,
Moysen commemoravi ei dicentem, cum quo facie ad faciem loquebatur,
Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste (Exod.
XXXIII, 11, 13): ut intelligeres quomodo eum videbat,
quem sibi cupiebat ostendi; quia utique si Deum in substantia qua
Deus est videret, profecto ut se illi ostenderet non rogaret. Dixi
etiam esse Christum visibilium et invisibilium creatorem, ut ipsum
probarem per substantiam suam non esse visibilem, a quo creari non
solum visibilia, verum etiam invisibilia potuerunt. Ad haec tu
respondere conatus, quam multa quae ad rem non pertinent dixeris,
intueantur qui legunt: et tamen de Moyse, cur sibi Deum cum quo
loquebatur, vellet ostendi, si ejus naturam substantiamque cernebat,
prorsus nihil ausus es dicere: et adhuc affirmare non destitisti, Dei
Filium invisibilium creatorem, et antequam formam servi acciperet, in
forma Dei fuisse visibilem; quem superius in forma servi videri
potuisse, in substantia vero suae divinitatis esse invisibilem, jam
fueras et ipse confessus.
|
|