|
De solo sapiente Deo. Sexto decimo loco, quia de Patre tantum
dixisse Apostolum dixeras, Soli sapienti Deo (Rom. XVI,
27); ego dixi: Ergo solus Pater est Deus sapiens, et non est
sapiens ipsa Dei sapientia, quod est Christus; de quo ait
Apostolus:
|
“Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam”
|
|
(I
Cor. I, 24)! Deinde addidi: Superest ut dicatis (quid enim
non audetis?) insipientem esse sapientiam Dei. Ad haec tu:
Sapientem solum, inquis, Patrem praedicat Paulus beatus apostolus,
dicens sic:
Sed requirenda est, inquis,
ratio quemadmodum solus sapiens, non quod Christus non sit sapiens.
Sequeris deinceps, et adjungis quomodo sapientem confitearis et
Christum: nam post nonnulla, quae ad rem non pertinentia texuisti,
ut sermonem tempusque produceres, etiam hoc inseruisti verbis tuis ut
diceres, Sed vere solus sapiens Pater: quasi Apostolus dixerit,
Soli sapienti Patri. Sed dixit, Soli sapienti Deo: quia Deus
est et Filius, quod et vos vultis; Deus est et Spiritus sanctus,
etsi non vultis: et ista Trinitas est solus sapiens Deus, qui nec
potuit unquam esse insipiens omnino, nec poterit; non per gratiam
particeps sapientiae, sed sapiens immobilitate atque immutabilitate
naturae. Nam si tibi dicam, Itane vero, o homo qui christiano
nomine gloriaris, Christus sic est sapiens, ut non sit vere sapiens?
ergone Christus qui est verus Deus, non est vere sapiens? nonne ita
sub hac interrogatione turbaberis, ut continuo respondeas, Christum
vere esse sapientem? Quid est ergo quod dixisti, Sed vere solus
sapiens Pater? Nempe quo perveneris, et a quanta blasphemia te
debeas revocare, jam sentis.
|
|