|
De infecto Deo. Septimo decimo loco egi tecum, quod etiam Filius,
non solus Pater, infectus sit, hoc est, factus non sit. Dixeras
enim ideo a vobis unum Deum pronuntiari, quia unus est super omnia
innatus, infectus. Respondens ergo huic audaciae tuae: Sic autem,
inquam, dicis Patrem infectum, quasi Filius factus sit, per quem
facta sunt omnia. Deinde addidi: Scito factum esse Filium, sed in
forma servi. Nam in forma Dei usque adeo non est factus, ut per
illum facta sint omnia. Si enim ipse factus est, inquam, non per
illum facta sunt omnia, sed caetera. Ad haec tu cum tota tui
prolixitate sermonis, ita nihil quod diceres invenisti, ut hinc
omnino, tanquam id non audieris, conticesceres.
|
|