|
De duobus diis. De duobus diis quae ipse dixisti, ego certe
respondens verbis tuis, ubi aisti a vobis unum Deum coli: Consequens
est, inquam, ut aut non colatis Christum, aut non unum Deum
colatis, sed duos. Ad hoc tu respondere conatus, multum quidem
locutus es, asserens quod et Christum Deum colatis: sed duos deos a
vobis coli quamvis non negaveris, tamen non ausus es confiteri.
Sensisti enim, duos esse deos colendos, christianas aures ferre non
posse. O quam de proximo te corrigeres, si timeres credere quod
dicere timuisti! Cum enim clamet Apostolus, Corde creditur ad
justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); si ad
justitiam putas pertinere quod credis, cur hoc ad salutem etiam ore non
confiteris? Si autem duos deos colendos ad salutem non pertinet
confiteri, sine dubio nec ad justitiam pertinet credere. Qui ergo non
vis tali confessione reum teneri os tuum, quare non mundas a tali
credulitate cor tuum? Tene cum Catholica fidem rectam, non te pudeat
emendare perversam. Tene cum Catholica, Patrem quidem non esse qui
Filius est, et Filium non esse qui Pater est; et Deum esse
Patrem, Deum esse Filium: verumtamen ambos simul non duos deos
esse, sed unum. Isto modo solo fiet ut et Patrem colas et Filium,
nec tamen duos deos esse colendos dicas, sed unum, ne reatu impietatis
tua conscientia compungatur, quando sonuerint in auribus tuis dicta
divina, quia Nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4);
et, Audi Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est: et quando
audis, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deut.
VI, 4, 13); securus possis, non soli Patri, sed etiam Filio
ea quae uni Deo debetur servitute servire. Memento ergo te non
respondisse ad illud quod objeceram, non a vobis coli unum Deum, sed
duos.
|
|