|
De aequalitate Spiritus sancti cum Patre. Nono decimo loco, quia
poposceras a me, ut ostenderem aequalem esse Patri Spiritum sanctum;
respondi tibi dicens: Quid est autem quod poscis, ut ostendam tibi
aequalem Patri esse Spiritum sanctum, quasi tu Patrem ostenderis
majorem esse Spiritu sancto; sicut potuisti ostendere de Filio,
propter formam servi? Scimus enim, inquam, dictum esse Patrem
Filio majorem, quia in forma servi erat Filius; et adhuc in forma
est humana Filius, quam levavit in coelum: propterea de illo dictum
est quod et nunc
(Rom. VIII, 34).
Et sempiterna erit in regno haec eadem forma immortalis: propter quod
dictum est
|
“Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit
omnia”
|
|
(I Cor. XV, 28). Nam de Spiritu sancto qui nullam
suscepit creaturam ad unitatem personae suae, quamvis se per subjectam
creaturam visibiliter et ipse, sive per columbae speciem, sive per
linguas igneas sit demonstrare dignatus (Matth. III, 16, et
Act. II, 3), nunquam dictus est eo major Pater; nunquam dictus
est Spiritus adorasse Patrem; nunquam dictus est minor Patre. Ad
haec tu quasi respondens, non tamen respondisti. Non enim potuisti
ostendere Spiritu sancto alicubi Patrem dictum fuisse majorem, sicuti
Filius propter formam servi dixit, Pater major me est (Joan.
XIV, 28). Et cum ego dixerim, Spiritum sanctum non ad
unitatem personae suae ullam suscepisse creaturam; tu ita Spiritum
sanctum in columba et igne apparuisse dixisti, sicut apparuit Christus
in homine: quasi columba et Spiritus, vel ignis et Spiritus una
persona sit, sicut Verbum et homo una persona est. Ad horam quippe
apparuerunt illa, quae Spiritum sanctum significando monstrarent
visibiliter invisibilem; columba, propter amorem sanctum; ignis
autem, propter charitatis lumen atque fervorem; et peracto
significationis officio, corporales illae species transierunt, atque
esse ulterius destiterunt; sicut columna nubis, nebulosa per diem,
luminosa per noctem (Exod. XIII, 21-22). Denique ne
putaretur columba vel flamma ad substantiam pertinere Spiritus sancti,
vel quod se in haec visibilia tantae majestatis natura converterit, aut
in unitatem personae suae ista susceperit, nunquam postea sic
apparuisse legitur Spiritus sanctus. Christus autem, qui humanam non
ad horam sumpsit effigiem, in qua hominibus appareret, ac deinde illa
species praeteriret; sed in unitatem personae suae, manente invisibili
Dei forma , accepit visibilem hominis formam; non solum natus est in
ea de homine matre, verum etiam crevit in ea, et manducavit, et
bibit, et dormivit in ea, et occisus est in ea, et resurrexit in ea,
et ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris in ea, ad
judicandos vivos et mortuos est venturus in ea, et in regno suo, ei
qui illi subjecit omnia, erit subjectus in ea. Haec tu in mea
responsione breviter dicta, quae nunc aliquanto latius, ut vel sic
intelligeres, explicavi, attendere et considerare noluisti, irruens
in tantam blasphemiam, ut naturam divinam Dei et Spiritus sancti
convertibilem, proh nefas! et mutabilem diceres. Tua namque ista
sunt verba: Ea, inquis, quae de invisibilitate omnipotentis Dei
prosecutus sum, etiam et ipse, licet alio proposito, attamen tuis
verbis affirmasti, quod Spiritus sanctus in specie columbae sit
visus, necnon et in specie ignis: Filius sane, in forma hominis:
Pater autem, neque in specie columbae, nec in forma hominis; nec
aliquando vertit se in formas, sed nec aliquando vertetur: de quo
scriptum est,
|
“Ego sum qui sum, et non sum mutatus.”
|
|
Deinde
adjungis, et dicis: Filius sane in forma Dei constitutus jam, ut
ipse protulisti, formam servi accepit, quod non Pater: Spiritus
aeque sanctus suscepit speciem columbae, quam non suscepit Pater.
Scito ergo, inquis, quia unus est invisibilis, unus etiam
incapabilis atque immensus. Haec numquid diceres, si secundum
spiritum, non secundum carnem, posses cogitare quid diceres? Homo es
enim, qui legis in Scripturis sanctis, Ego sum qui sum, et non sum
mutatus (Exod. III, 14, et Malach. III, 6). Et cum
verba ista sint, non Patris solius, sed ipsius Trinitatis, quae
unus est Deus; tu ea Patri tantummodo tribuens, Filium mutabilem
credis! Unigenitum per quem facta sunt omnia mutabilem credis: eum de
quo dicit Evangelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum; et, Omnia per ipsum facta sunt
(Joan. I, 1, 3), mutabilem credis! Quid jam dicam de
Spiritu sancto, quando illum quem verum Filium Dei et verum
confiteris Deum, mutabilem credis? Quod utique non crederes, si
formam servi a forma Dei esse susceptam, non formam Dei in formam
servi esse mutatam, tanquam catholicus crederes; et visibili homine
assumpto, permansisse invisibilem Deum, non carnaliter, sed
spiritualiter cogitares; nec contendendo diffideres, sed intelligendo
conspiceres: et Spiritum sanctum invisibili sua manente natura, nullo
modo in ignis aut columbae speciem mutata atque conversa, per subjectam
creaturam apparuisse, sicut voluit visibiliter (Act. II, 3, et
Matth. III, 16), tu posses considerare fideliter. Memento
tamen, nec majorem Patrem Spiritu sancto, nec adoratum Patrem ab
Spiritu sancto, ullis divinis testimoniis contra propositionem meam te
demonstrare potuisse.
|
|