|
Licet ingenitus Pater, aequalis tamen Filius. Vigesimo loco,
quoniam dixeras de Filio, Si aequalis Patri, utique talis: si
talis, utique innatus; ego respondens tibi: Sed dicis, inquam, de
Filio, Si aequalis, utique talis; id est, ut quia non est
ingenitus, non videatur talis. Posses dicere non esse hominem quem
genuit Adam, quia ipse Adam non est genitus, sed factus a Deo. Si
autem potuit Adam et non esse genitus, et tamen hoc generare quod erat
ipse; non vis ut potuerit Deus Deum aequalem sibi? Ad haec non
miror nullum te invenisse responsum: sed plane laudo nec respondere
conatum. Atque utinam hoc ubique fecisses! nusquam enim in sermonibus
nostris quid recte responderes invenire potuisti, et tamen pene ubique
tacere noluisti. Sed cum in aliis tam multa dixeris, causae quae
inter nos agitur non necessaria, et tempus loquendo consumpseris;
gratiae tibi agendae sunt, ubi nonnulla sic vidisti te refutare non
posse, ut ea malles summo silentio praeterire.
|
|