|
De humanis contagiis. Secundo loco egi tecum de verbis tuis, ubi
dixeras, Deum Patrem ad humana non descendisse contagia; quasi
Christus illa in carne perpessus sit: et admonui, quomodo contagium
intelligi soleat, non utique nisi in aliquo vitio, a quibus omnibus
immunem novimus Christum. Nec ad hoc quidquam respondere potuisti.
Testimonia quippe divina, quae abs te commemorata sunt, nihil te
adjuvare potuerunt: non enim eis probare potuisti humano Christum
attaminatum esse contagio. Quod enim Apostolum dixisse commemoras,
Quoniam Christus cum peccator non esset, peccatum pro nobis fecit:
lege diligentius, et ne forte mendosum incurreris codicem, aut latinus
interpres erraverit, graecum inspice; et invenies non Christum pro
nobis fecisse peccatum, sed a Patre Deo ipsum Christum factum esse
peccatum, id est, sacrificium pro peccato. Ait enim Apostolus:
Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo : eum qui non noverat
peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 20, 21).
Non ergo fecit ipse peccatum, sed eum Deus pro nobis peccatum fecit,
hoc est, ut dixi, sacrificium pro peccato. Si enim recolas vel
relegas, invenies in libris Veteris Testamenti peccata appellari
sacrificia pro peccatis. Similitudo etiam carnis peccati, in qua
venit ad nos, dicta est et ipsa peccatum: Misit, inquit, Deus
Filium suum in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit
peccatum in carne (Rom. VIII, 3): hoc est, de similitudine
carnis peccati, quae ipsius erat, damnavit peccatum in carne peccati,
quae nostra est. Propter hoc etiam de illo dicitur: Quod enim
mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo
(Rom. VI, 10). Peccato enim mortuus est semel, quia
similitudini carnis peccati mortuus est, quando moriendo exutus est
carne: ut per hoc mysterium significaret, eos qui in morte ipsius
baptizantur, mori peccato, ut vivant Deo. Sic etiam per crucem
factus est pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Pendens
quippe in ligno, mortem quae de maledicto Dei venerat, suspendit in
ligno, atque ita vetus homo noster simul confixus est cruci (Rom.
VI, 6): ut non mendaciter dictum intelligatur in Lege,
Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Quid
est, maledictus, nisi, Terra es, et in terram ibis (Gen.
III, 19)? Et quid est, omnis; nisi quia et ipse Christus,
qui cum esset vita, mortuus est tamen vera morte, non ficta? Si
intelligas ista mysteria, simul intelliges non esse contagia. Sed
quid ad nos, si more tuo loquens, contactum forte mortalium voluisti
appellare contagium; cum tamen nobiscum sentias, Dominum Jesum, nec
in spiritu, nec in carne ullum habuisse peccatum?
|
|