|
De invisibili Deo. Tertio loco de invisibili Deo cum agerem,
admonui ut crederes invisibilem, non solum Patrem, sed etiam Filium
secundum divinitatem, non secundum carnem, in qua eum visibilem
mortalibus apparuisse quis negat? unde et alio loco postea disputavi.
Tu autem cedens manifestissimae veritati, consensisti esse invisibilem
Filium: ac per hoc destruxisti quod dixeras, unum invisibilem
Patrem. Sed rursus tua consensione conturbatus, quia invisibilem
etiam Filium esse consenseras, ausus es dicere, minora videri a
majoribus, majora vero a minoribus non posse videri; dicens Angelos
videri ab Archangelis, animas ab Angelis, Angelos vero ab animabus
non videri: unde etiam Christum secundum divinitatis suae
substantiam, non solum ab hominibus, sed nec a Virtutibus coelestibus
videri asserens, ideo Patrem solum invisibilem esse dixisti, quia
superiorem non habet a quo circuminspiciatur. Dic nobis, rogo te,
quando tibi indicaverunt Archangeli, quod ipsi videant Angelos, non
autem videantur ab Angelis? Quibus narrantibus Angelis cognovisti,
quod ipsi videant animas, animae illos non videant? A quo haec
audisti? unde didicisti? ubi legisti? Nonne melius divinis Libris
animum intenderes, ubi legimus et ab hominibus Angelos visos, quando
voluerunt, et quomodo voluerunt videri, jubente vel sinente omnium
Creatore? Verumtamen qui dixeras, ideo solum dicendum invisibilem
Patrem, quia non habet superiorem a quo circuminspiciatur; confessus
es postea, Filio esse visibilem, contra te ipsum proferens
evangelicum testimonium, ubi dicit ipse Filius, Non quia Patrem
vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem (Joan. VI,
46). Ubi te quidem veritas apertissime vicit: sed tu nolens ab
errore liberari, noluisti salubriter vinci. Cum enim contra te
commemorasses evangelicum testimonium, quo claruit a Filio videri
Patrem, dicente ipso Filio, Sed qui est a Deo, hic vidit
Patrem; mox addidisti de tuo, Sed vidit incapabilem. Interim quod
dixeras perdidisti, solum esse invisibilem Patrem, quia non habet
superiorem: quandoquidem veritate victus, eum videri ab inferiore
confessus es. Vos enim dicitis inferiorem Filium a quo tamen Patrem
videri, teste Filio cogente , dixisti. De incapabili postea
videbimus, ut etiam te illic veritas vincat. Non enim de capabili et
incapabili, sed de visibili et invisibili inter nos quaestio
versabatur: in qua quaestione si tibi ipsi tu ipse visibilis es,
victum te esse vides.
|
|