|
De immortali Deo. Quarto loco egi tecum de immortali Deo etiam
Filio. Quoniam tu illud quod ait Apostolus, Qui solus habet
immortalitatem (I Tim. VI, 16); sic intelligi voluisti,
tanquam de solo Patre sit dictum: cum ille hoc non de Patre dixerit,
sed de Deo, quod est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ostendi
ergo et Filium habere immortalitatem secundum substantiam divinitatis
suae. Nam secundum carnem quis negat eum fuisse mortalem? Tu autem
cum mihi respondere ad hunc locum velles, perspicua veritate
conclusus, etiam Deum Filium immortalitatem habere confessus es.
Victus es igitur in eo quod dicebas de Patre tantum dixisse
Apostolum, quod solus habeat immortalitatem. Neque enim propterea
vinculis veritatis elaberis, quoniam dicis, Habet quidem Filius
immortalitatem, sed accipiens a Patre. Non quaeritur unde habeat,
sed utrum habeat. Tu enim de Patre solo vis intelligi quod scriptum
est, Solus habet immortalitatem. Prorsus a nullo acceptam Pater
habet immortalitatem, et a Patre acceptam Filius habet
immortalitatem: tamen et Pater et Filius habet immortalitatem.
Alioquin si eam non habet Filius; Pater eam non dedit Filio, aut
acceptam perdidit Filius. Dedit autem Pater Filio, nec perdidit
Filius: nec Pater dando perdidit quod generando dedit. Habet ergo
immortalitatem et Pater et Filius, non Pater solus. Cogeris itaque
confiteri non de solo Patre dictum esse, Qui solus habet
immortalitatem: quia jam coactus es confiteri quod et Filius habeat
immortalitatem. Habet autem hanc solus, sed Deus: quod non solus
est Pater; quia hoc est et Filius, et uterque adjuncto Spiritu
sancto unus est Deus. Sed quare solus Deus dictus sit habere
immortalitatem, cum et anima pro suo modo sit immortalis, et alia
spiritualis coelestisque creatura, postea videbimus: nunc autem
sufficit nobis, quod ad ea quae dixi, nihil respondere potuisti, et
non solum Patrem; sed quamvis ab ipso, habere tamen, immortalitatem
etiam Filium coactus es confiteri.
|
|