|
Unde major sit Pater. Quinto loco ostendi, unde major sit Pater
Filio: quia non Deo major est, unde illi coaeternus est Filius;
sed homine major est, quod ex tempore factus est Filius. Ibi
commemoravi apostolicum testimonium: Quia cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Natura quippe illi
fuerat Dei aequalitas, non rapina. Ad quod tu respondens dixisti:
Quis enim negat Filium esse in forma Dei? Quod enim sit Deus,
quod sit Dominus, quod sit Rex, jam puto latius exposuimus. Et
|
“quia non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo,”
|
|
hoc nos beatus
apostolus Paulus instruit, quod ille non rapuit, nec nos dicimus.
Haec verba tua non solum nihil habent adversus nos; sed magis apparent
esse pro nobis. Si enim confiteris Dei formam, cur non aperte Dei
Filium Deo confiteris aequalem? Praesertim, quia de verbis
Apostoli, ubi ait, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo;
non potuisti pro tuis partibus invenire quod diceres. Et quia hoc
dixisse Apostolum non potuisti negare, ideo dixisti, quod ille non
rapuit, nec nos dicimus: tanquam hoc sit non rapuit, quod est non
habuit, id est, aequalitatem Dei: atque ita dictum sit, Non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; ac si diceretur, Non
arbitratus est esse rapiendam aequalitatem Dei, eo quod ab illo fuerit
aliena. Raptor enim rei alienae usurpator est: tanquam hoc Filius,
cum posset, rapere noluisset. Quod vides quanta insipientia
sentiatur. Ergo intellige Apostolum ideo dixisse, Non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo; quia non alienum arbitratus est esse
quod natus est: sed tamen quamvis aequalitatem Dei non fuerit
arbitratus alienam, sed suam, semetipsum exinanivit, non quaerens
quae sua sunt, sed quae nostra sunt. Quod ut noveris ita esse,
attende unde ad hoc Apostolus venerit. Cum enim Christianis
humilitatem praeciperet charitatis: Alter alterum, inquit,
existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt unusquisque
intendentes, sed et quae aliorum . Deinde ut exemplo Christi
hortaretur non sua quaerere vel intendere, sed et quae aliorum sunt:
Singuli quique, inquit, hoc sentite in vobis quod et in Christo
Jesu: qui cum in forma Dei esset, quae illi erat sua, non rapinam
arbitratus est, hoc est, non alienum arbitratus est, esse aequalis
Deo; sed tamen quaerens nostra, non sua, semetipsum exinanivit, non
formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Non enim est
mutabilis illa natura ut se exinaniret perdendo quod erat, sed
accipiendo quod non erat: nec consumendo quae sua sunt, sed assumendo
quae nostra sunt; ac deinde in forma servi obediendo sicut homo usque
ad mortem crucis. Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei
nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 6-9): et
caetera. Homini ergo donavit ista, non Deo. Neque enim cum in
forma Dei esset non excelsus erat, aut non ei genua flectebant
coelestia, terrena et inferna. Sed cum dicitur, Propter quod eum
exaltavit; satis apparet propter quid exaltaverit, id est, propter
obedientiam usque ad mortem crucis. In qua ergo forma crucifixus est,
ipsa exaltata est, ipsi donatum est nomen quod est super omne nomen;
ut cum ipsa forma servi nominetur Filius unigenitus Dei . Non itaque
facias imparem Deo formam Dei: quod nec in ipsis hominibus dici
potest. Nam cum dictum fuerit, Iste homo in forma est illius
hominis, nemo intelligit nisi aequales . An forte non vis sic
accipere quod dictum est, Cum in forma Dei esset, ut in forma Dei
Patris intelligas Filium, ubi nihil aliud quam aequalitas apparet
amborum; sed, in forma Dei, putas intelligendum in forma sua, quia
et ipse utique Deus est? Non multum curo si etiam sic intelligas.
Ubi enim plenitudinem formae aetatis incrementa non faciunt, sed Deo
gignente perfectus natus est Filius; procul dubio si forma Filii
formae Patris non est aequalis, non verus est Filius. Scriptum est
autem: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo (I Joan. V,
20). Forma igitur veri Filii, formae Dei Patris esse non potest
inaequalis. Proinde nec huic loco prosecutionis meae, ubi de verbis
Apostoli aequalem Patri Filium comprobavi, respondere aliquid pro
vestra intentione potuisti.
|
|