|
De veris filiis animalium. Sexto loco ut ejusdem naturae cujus et
Pater est, ostenderem Filium, etiam mortalium fetus animalium
immanitati vestri erroris objeci, increpans cor vestrum, qui ejusdem
naturae cujus est Pater, negatis esse Deum Filium, quamvis verum
esse Filium non negetis; cum Deus ipse dederit animalibus hoc
generare quod ipsa sunt: ubi non solum hominis hominem, verum etiam
canis canem filium nominavi; non ad similitudinem Dei, sed ad
confusionem detrahentium Filio Dei: qui cum videant corruptibiles
mortalesque naturas, habere tamen naturae de suis parentibus unitatem,
Filio Dei vero nolunt concedere communionem naturae unius habere de
Patre; cum sit inseparabilis a Patre, et incorruptibilis aeternusque
cum Patre. Unde etiam dixi, quod melior sit secundum vos humana
conditio, ubi conceditur crescere, ut ad robur parentum vel crescendo
possint filii pervenire: Filius autem Dei, sicut dicitis et
docetis, minor Patre genitus sic remansit, atque ut ad Patris formam
non posset pervenire, nec crevit. Hic tu, ut appareret quam magna
veritatis mole premereris, omnino ad rem non respondisti: sed tanquam
deficienti flatu anhelares, reprehendendum me putasti, dicens quod tam
foeda comparatio, de filio scilicet hominis sive canis, in illam
tantam immensitatem produci non debuit. Hoc respondere est, an potius
inopiam responsionis ostendere? Quasi ego propterea terrenarum
naturarum ista exempla produxerim, ut incorruptioni corruptionem,
immortalitati mortalitatem, invisibilibus visibilia, aeternis
temporalia coaequarem: ac non potius ut vos in magnis et summis rebus
errantes, de rebus parvulis infimisque convincerem, qui non videtis
bonum quod Creator summe bonus dedit etiam extremis vilibusque
creaturis, ut cum longe aliud sint quam est ipse, hoc tamen generent
quod sunt ipsae. Nec attenditis quid mali dicatis, ut cum homines et
canes, et caetera hujusmodi habeant filios veros, quos illis
gignentibus creat veritas, non sit verus Dei Filius ipsa veritas.
Aut si sancta Scriptura cogente permittitis ut verus Filius sit,
rogamus permittite ut degener non sit. Et degener quomodo? Audiant
catholici, unde erubescant haeretici. Filius viri fortis si non
habeat fortitudinem, degener dicitur: tamen homo est, quod et pater
est; atque in dissimili vita, non est tamen aliena substantia. Vos
unigenitum Dei Filium ita degenerem vultis, ut ipsam Patris ei
substantiam denegetis: minorem natum, minorem remansisse jactatis;
non ullam datis aetatem qua possit augeri, non datis eamdem formam qua
possit aequari. Cujus naturae tanta subtrahitis, miror verum Filium
qua fronte dicatis: nisi quia infelicissimo errore non vos putatis ad
unius Patris gloriam, nisi per unici Filii contumeliam pervenire .
|
|