|
De magnitudine Filii. Septimo loco dixi: Usque adeo autem Filium
agnoscimus magnum Deum, ut Patri dicamus aequalem. Itaque sine
causa, inquam, nobis quod valde profitemur, testimoniis, et
multiloquio probare voluisti. Et his verbis meis addidi
disputationem, in qua rationem reddidi, quare Filius cum sit Patri
aequalis, dicat eum tamen Deum suum, ubi ait: Ascendo ad Patrem
meum et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan.
XX, 17). Quoniam tu commemoraveras hoc evangelicum testimonium,
quo te probare existimasti quod Patri Filius non esset aequalis. Ego
itaque tibi ad ista respondens, dixi Patrem propterea etiam Deum esse
unigeniti Filii, quoniam factus est homo et natus ex femina: et hoc
esse quod dicit in Psalmo, ubi quod futurum fuerat praenuntiavit, De
ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11); ut
ostenderet Patrem hinc esse Deum suum, quia homo factus est. Homo
enim de ventre matris est natus, et secundum hominem de virgine natus
est Deus: ut non solum Pater illi esset qui eum de se ipso genuit,
verum etiam Deus ejus esset quem de ventre matris hominem creavit. Ad
haec tu cum respondere voluisses, multa dixisti, et multa testimonia
quae te nihil adjuvant, protulisti. Quomodo tamen dictum sit, De
ventre matris meae Deus meus es tu; quamvis eadem Scripturae sanctae
verba memorasses, nullo modo invenire potuisti. Cur autem in eo loco
posueris psalmi alterius testimonium, ubi scriptum est, Tecum
principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero
ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3); omnino non video.
Non enim Filii persona est dicentis, Ex utero tuo, aut, De ventre
tuo, Deus meus es tu. Illa ineffabilis generatio etiam si ex utero
Patris accipitur, hoc significatum est, quia de se ipso, hoc est,
de substantia sua Deus Deum genuit, sicut ex utero matris quando
natus est, homo hominem genuit: ut intelligeremus in utraque
generatione non diversas ejus qui est natus, et eorum de quibus est
natus, esse substantias. Diversa quidem substantia est, Deus
Pater, et homo mater: non tamen diversa substantia est, Deus
Pater, et Deus Filius; sicut non est diversa substantia, homo
mater, et homo filius. Sed audi quid dicat in prophetia iste
Filius: De ventre, inquit, matris meae Deus meus es tu. Noli
multis verbis ad rem non necessariis conari operire res claras. Qui
est Pater Filio ex utero suo, de ventre matris Deus ejus est, non
de suo. Ad hoc ergo prorsus nihil respondere potuisti.
|
|