|
De subjectione Filii Octavo loco de subjectione qua subjectus est
Patri Filius, respondi tibi: quoniam dixeras, De sua subjectione
unum statuit Deum. Respondi ergo etiam hoc secundum hominem recte
accipi, quod Filius subditus est Patri. Neque hoc esse mirandum,
cum legatur utique secundum ipsam servi formam etiam parentibus subditus
(Luc. II, 51): et de illo sit scriptum, Minorasti eum paulo
minus ab Angelis (Psal. VIII, 6). Ad quod tu quasi
respondens dixisti me optime prosecutum, quoniam et parentibus propter
formam servi esset subjectus. Deinde volens velut pro te esse
ostendere, quod contra te esse cernebas; ac sic incautis minusque
attentis hominibus, quicumque essent ista lecturi, tanquam
respondentem te facere, ubi quod diceres non habebas; adjungis et
dicis: Si enim parentibus subjectus invenitur quos ipse creavit, quia
omnia per ipsum facta sunt: nec enim post tempora, sed ante tempora
novimus Filium genitum a Patre: si ergo parentibus, inquis,
subditus erat, ut divinarum Scripturarum auctoritas luce clarius
praedicat: quanto magis utique illi suo genitori est subditus, qui
tantum ac talem eum genuit; secundum quod ait Paulus, Cum omnia
fuerint Filio subjecta, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui
sibi subjecit omnia (I Cor. XV, 28)? Haec verba tua possent
a me putari dicta esse, et omnino mea esse, nisi te audientibus cum
dicerentur, et postea haec cuncta legentibus, evidenter appareret te
illa dixisse. Quis enim crederet, consentire posse vos nobis,
secundum formam servi, ac per hoc non secundum formam Dei Christum
esse subjectum?
|
|