|
Res jam postulat ut in eo quod reliquum est, opitulante Domino,
impleam promissionem meam. In operis quippe hujus exordio, Prius,
inquam, ostendam refellere te non potuisse quae dixi: deinde, quantum
necessarium videbitur, ego refellam quae ipse dixisti. Quia ergo,
sicut adjuvante Deo potui, ostendi ea quae dixi non te potuisse
refellere; superest ut ea quae dixisti, ego refellam, sicut Deo
adjuvante potuero. Priores itaque prosecutiones tuas, quibus continuo
reddidi meas in hac disputatione quae nunc a me suscepta est, non
retractabo: illam vero ultimam tam prolixam, ut mihi die illo spatium
responsionis auferret, ita redarguam, si voluerit qui nos regit, ut
acquiescas lumini veritatis, si contentionis tenebras non amaveris.
In primis ergo superflua tua detraham necessitati responsionis meae.
Causa quippe inter nos agitur, utrum Pater et Filius et Spiritus
sanctus diversae, ut vos dicitis, an potius, ut nos dicimus, unius
sint ejusdemque substantiae, unusque Deus sit ipsa Trinitas: cum
conveniat inter nos Patrem non esse qui est Filius, nec Filium esse
qui est Pater, nec Patrem esse vel Filium qui Spiritus sanctus
est. Quidquid igitur tanta tuae prosecutionis prolixitate dixisti,
unde ostenderes alium esse Patrem, alium esse Filium, alium esse
Spiritum sanctum; quando nobiscum agitis, superfluum prorsus esse
cognosce: et si tibi expugnandi occurrerint Sabelliani, in eos ista
nobis vobisque communia, si placet, arma converte. Multa etiam
locutus es, ut probares magnum Deum esse Dominum Jesum Christum:
hoc quid ad nos, cum hoc dicamus et nos? Laudes quoque Spiritus
sancti magnas verasque fudisti: sed nos eas augere possumus, non
negare: non itaque opus erat ut eas contra nos diceres, quas dicimus
tecum. Christum sedere ad dexteram Patris, nonne pariter
confitemur? Quod tamen testimoniis divinorum eloquiorum sic probare
voluisti, tanquam id alicubi negaremus. Christum in carne venisse,
utrique novimus et tenemus: sic adhibuisti ut hoc doceres divina
testimonia, tanquam repugnemus. Haec et alia quae suis ostendam
locis, in quibus operam supervacuam contrivisti, ut moras necteres,
tempusque produceres, commemorando attingere debeo, non redarguere
disputando.
|
|