|
1. De invisibili Filio cum ageremus, quem consensisti esse
invisibilem secundum divinitatem, qui prius solum Patrem invisibilem
esse praesumpseras, ad rem non pertinentia multa dixisti de
invisibilibus creaturis: quod poterunt judicare qui legerint. De
invisibili Deo inter nos agitur: et hoc est quod quaestionem facit,
quia vos invisibilem solum Patrem dictum putatis, ubi Apostolus ait,
Immortali, invisibili soli Deo (I Tim. I, 17). Si
dixisset, Soli Patri; difficilius fortasse quaestio solveretur:
quia vero dixit, soli Deo; non est utique contra nos: et Unigenitus
quippe in Dei forma, et Spiritus sanctus in sua natura est
invisibilis. Unus enim et solus Deus a nobis ipsa Trinitas
praedicatur. Quod utrum verum sapiamus, in aliis locis a nobis est
demonstratum, et ubi adhuc opus fuerit, demonstrabitur. Nunc in ista
quaestione non immerito potest movere, quomodo de solo Deo, qui est
ipsa Trinitas, dictum sit, Invisibili soli Deo: cum sit etiam
quaedam invisibilis creatura; propter quod dictum est de Christo,
quia in ipso condita sunt omnia, visibilia et invisibilia (Coloss.
I, 16). Quia ergo sunt dii falsi visibiles, ideo dictum est,
Invisibili soli Deo honor et gloria. Etsi enim est creatura
invisibilis, non tamen deus nobis est. Sed et si non dictum esset,
soli Deo; sed dictum esset, Regi autem saeculorum, immortali,
invisibili soli honor et gloria: quis nisi Deus esset? Honor ergo et
gloria soli Deo, qui Deus invisibilis est, non qui solus
invisibilis: quoniam est, ut diximus, et creatura invisibilis. Item
quaeri potest quomodo dictum sit, Deum nemo vidit unquam (Joan.
I, 18); cum ejusdem Domini verba sint, Nescitis quia Angeli
eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth.
XVIII, 10)? Quae sententia vos redarguit, qui nescitis
quemadmodum dicatis invisibilem Patrem. Illud autem quod ait, Non
quia Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem
(Joan. VI, 46); ad homines referri potest quod dictum est,
quisquam. Et quia ipse homo erat qui tunc loquebatur in carne, ita
hoc dixit, ac si diceret, Non quia Patrem vidit quisquam hominum,
nisi ego: sicut dictum est, Quis sapiens, et intelliget haec
(Psal. CVI, 43)? Non enim et de sanctis Angelis id accipi
potest. Unde Apostolus de invisibili Deo apertius posuit: Quem
nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Non
enim ait, Nemo; sed, Nemo hominum. Ubi ostendit quemadmodum
intelligi debeat quod dictum est, Deum nemo vidit unquam; id est,
nemo hominum: sicut, Nemo ascendit in coelum (Joan. III,
13); cum Angeli soleant illuc ascendere, quia solent inde
descendere. Nec tamen Apostolus dixit, Nemo hominum poterit videre
Deum; sed, Nemo potest. Poterit enim homo, sed tunc cum aeternum
erit fidelium praemium, videre Deum. Propter quod Joannes
apostolus: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum
apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Quid est
ergo quod dicis, solum esse invisibilem Patrem? quod frustra
diceres, etiamsi a solo Filio videretur. Nunc vero cum divina
testentur eloquia eum videri et ab Angelis, videndum etiam ab
hominibus, cum facti fuerint aequales Angelis (Matth. XXII,
30); quid est quod dicis? Ubi est quod definire ausus es, minora
videri a majoribus, majora autem a minoribus non videri? Quod quidem
postea perdidisti, quando videri a Filio confessus es Patrem, cum et
in ipsa substantia divinitatis dicas Filium minorem, Patremque
majorem. Sed quid dicturus es de Angelis, qui semper vident faciem
Dei Patris? Numquid propter regulam tuam, quam sine consideratione
fixisti, putandi sunt Angeli Patre Deo esse majores?
2. Sed eleganter te existimas invenisse quod diceres, ubi aisti de
Filio: Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Nec attendis,
quia etsi vidit incapabilem, quem sicut putas, capere non potuit; non
tamen invisibilem, quem videre potuit. Tu autem nobiscum non de
capabili et incapabili, sed de visibili et invisibili, cum ista
diceres, disputabas: quia nec Apostolus ait, Incapabili; sed ait,
Invisibili soli Deo. Unde hoc testimonium pro te adhibendum
putasti, ut hinc etiam decolorares Filium, tanquam ipse in Dei forma
invisibilis non sit. Sed quoniam veritate convictus, et Filium
confessus es invisibilem, praeparasti tibi, quantum existimo, sic
dicere, Invisibilis invisibilem genuit; quomodo dixisti, potens
potentem; ut cum discutereris, hoc a te quomodo diceretur,
responderes, Invisibilior invisibilem genuit, sicut potentior
potentem, sapientior sapientem, et caetera tua. Sed quam sapienter
ostendisti Filio incapabilem Patrem, Filium vero capabilem Patri.
Dixisti enim: Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Pater
autem, inquis, sic videt Filium, ut tenens in sinu suo et habens.
Sic non sapiunt, nisi qui carnaliter sapiunt. Sinum quippe tibi
fingis, ut video, aliquam capacitatem majoris Patris, qua Filium
minorem capiat atque contineat: sicut hominem corporaliter capit
domus, aut sicut sinus nutricis capit infantem. Ergo inter mirabilia
Christi et hoc deputabitur, quia in forma servi crevit, et major est
factus quam in forma Dei fuerat, ut cum prius portaretur in sinu
Patris, nunc sedeat ad dexteram Patris. Abjice ista puerilia vel
anicularia phantasmata de corde tuo: et sinum Patris ideo dictum
accipe, ut intelligatur iste genitus, ille genitor; non ut ille
major, hic minor. Nam si incapabilis est Pater, Filius vero
incapabilis non est, non veraciter dictum est, Omnia quae habet
Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15): quandoquidem responderi ei
potest, Ecce incapabilitatem habet Pater, quae non est tua. Sed
quoniam veraciter dictum est quod Veritas dixit, et omnia quae habet
Pater, Filii sunt; non potest non esse Filii quantacumque sit
incapabilitas Patris. Et hanc Domini sententiam, ubi ait, Omnia
quae habet Pater, mea sunt; tanquam rectissimam regulam ad vos, sive
convincendos, sive, quod magis cupimus, corrigendos, per multa
adhibere debemus: ut ubicumque aliquid tribuitis Patri quod Filio
denegatis, ipsam fidelissimam testem contra errores vestros, vel
contra mendacia producamus. Quid opus est autem in eo tibi resistere,
quod humanam sapientiam contendis esse visibilem; cum ipsam animam
humanam, in qua est utique humana sapientia, invisibilem esse
concesseris? Sed quodlibet sentias de universa invisibili creatura,
quantum ad Deum pertinet, de quo inter nos agitur, satis tibi
demonstratum est non esse solum invisibilem Patrem.
|
|