|
1. Putas Deum Patrem cum Filio et Spiritu sancto unum Deum esse
non posse: times enim ne Pater solus non sit unus Deus, sed pars
unius Dei qui constat ex tribus. Noli timere, nulla fit partium in
deitatis unitate divisio. Unus est Deus Pater et Filius et
Spiritus sanctus, hoc est ipsa Trinitas. Unus est Deus, de quo
dictum est, quia Nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII,
4): et qui dixit, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus
unus est. Cui uni et soli Deo servire nos sine ullo scrupulo
agnoscimus, quando audimus et legimus: Dominum Deum tuum adorabis,
et illi soli servies (Deut. VI, 4, 13). Ne forte propter
haec verba, Christo cujus membra sumus (I Cor. VI, 15), vel
Spiritui sancto cujus templum sumus (Id. III, 17), servire
nolimus, si quod dictum est, Domino Deo tuo soli servies, sic
acceperimus, tanquam de solo Patre, et non de ipsa Trinitate sit
dictum. Vos autem, cum quaeritur a vobis, quem credatis esse de quo
scriptum est, Dominus Deus tuus, Dominus unus est; respondetis,
Deus Pater est. Itemque cum quaeritur de quo Domino Deo dictum
sit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; rursus
respondetis, De Deo Patre. Tunc vobis dicitur: Si Dominus Deus
noster Dominus unus est, et hic Pater est; quare vos facitis duos
dominos deos, dicendo etiam Christum esse Dominum Deum? Item si
Pater est, cui uni Domino Deo ac soli serviendum est; quomodo
obtemperatis huic praecepto, qui tanquam Domino Deo servitis et
Christo? Neque enim illi soli servit, qui servit et huic. Secundum
fidem autem rectam, quicumque ipsam Trinitatem unum Dominum Deum
esse nostrum didicimus, profecto cum ei soli ea quae Deo debetur
servitute servimus, Domino Deo soli nos servire confidimus.
2. Ergo, inquis, Deus Pater pars est Dei. Absit. Tres enim
personae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus: et hi tres quia
unius substantiae sunt, unum sunt, et summe unum sunt, ubi nulla
naturarum, nulla est diversitas voluntatum. Si autem natura unum
essent, et consensione non essent, non summe unum essent: si vero
natura dispares essent, unum non essent. Hi ergo tres, qui unum sunt
propter ineffabilem conjunctionem deitatis, qua ineffabiliter
copulantur, unus Deus est. Porro autem Christus una persona est
geminae substantiae, quia et Deus et homo est. Nec tamen Deus pars
hujus personae dici potest: alioquin Filius Dei Deus antequam
susciperet formam servi, non erat totus, et crevit cum homo divinitati
ejus accessit. Quod si in una persona absurdissime dicitur, quia pars
rei ullius esse non potest Deus; quanto magis pars Trinitatis esse
non potest, quicumque unus in tribus? Deinde ubi ait Apostolus,
Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; (I Cor. VI, 17);
numquid hujus unius pars est Dominus? Si enim hoc dicimus, quid
aliud dicere deprehendimur, nisi quod augeatur adhaerente homine, et
recedente minuatur? In Trinitate igitur quae Deus est, et Pater
Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, et
simul hi tres unus Deus: nec hujus Trinitatis tertia pars est unus,
nec major pars duo quam unus est ibi; nec majus aliquid sunt omnes quam
singuli: quia spiritualis, non corporalis est magnitudo. Qui potest
capere, capiat (Matth. XIX, 12): qui autem non potest,
credat, et oret ut quod credit intelligat. Verum est enim quod
dicitur per prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai.
VII, 9).
3. Tu nempe dixisti, unum Deum non ex partibus esse compositum.
Et quia de Patre hoc vis intelligi, Ille, inquis, quod est,
virtus est ingenita, simplex. Et tamen in hac simplici virtute quam
multa commemoraveris, vide. Nam superiora verba tua sunt: Deus
Deum genuit, Dominus Dominum genuit, Rex Regem genuit, Creator
Creatorem genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem genuit,
clemens clementem, potens potentem. Cur ergo in virtute simplici,
quod est Deus, non timuisti tot commemorare virtutes? Ut enim
omittam quatuor quas loco superiore posuisti, et alias quatuor dicam,
quas enuntiare usitatis nominibus possimus; numquid bonitas et
sapientia et clementia et potentia partes sunt unius virtutis, quam
simplicem esse dixisti? Si dixeris, Partes sunt; simplex ergo
virtus ex partibus constat, et simplex ista virtus te definiente unus
est Deus. Unum ergo Deum ex partibus compositum esse dicis? Non
dico, inquis. Non sunt ergo partes: et tamen quatuor sunt, et una
virtus est, eademque simplex est. Si ergo in una Patris persona, et
plura invenis, et partes non invenis; quanto magis Pater et Filius
et Spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus Deus est,
et propter uniuscujusque proprietatem tres personae sunt, et propter
singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt? Virtus est
Pater, virtus Filius, virtus Spiritus sanctus. Hoc verum dicis:
sed quod virtutem de virtute genitam, et virtutem de virtute
procedentem non vis eamdem habere naturam, hoc falsum dicis, hoc
contra fidem rectam et catholicam dicis.
|
|