|
Redis ut quaeras a me, quomodo sit invisibilis Filius, unde jam dixi
superius, quod visum est dicendum. Sed si ob hoc, inquis, Filius
invisibilis a te pronuntiatur, eo quod oculis humanis contemplari non
possit; cur non et coelestes virtutes pariter invisibiles pronuntias,
quando nec ipsae obtutibus humanis videri possunt? Ita hoc dicis,
quasi possit ab homine comprehendi quis ille sit modus, quo coelestes
virtutes sunt invisibiles; aut ad hoc quaerendum esse debeamus
intenti, dicente Scriptura, Altiora te ne quaesieris (Eccli.
III, 22). Quod praeceptum ipse contemnens, ausus es dicere
angelum videri ab archangelo, archangelum ab angelo non videri. Satis
sit, quod ostendi non esse consequens ut ideo credamus in forma Dei
visibilem Filium, quia scriptum est, Invisibili soli Deo (I
Tim. I, 17). Quod tu de Patre sic te accipere demonstrabas,
tanquam Filius invisibilis non sit, cum eum et invisibilium creatorem
Scriptura testetur. Verumtamen restat ut dicas, Ambo quidem
invisibiles sunt, id est, et Pater et Filius, sed Pater
invisibilior est: ac sic dando aliquid Patri quod non sit Filii,
mendacem facias eumdem Filium dicentem, Omnia quae habet Pater, mea
sunt (Joan. XVI, 15).
|
|