|
1. Hoc et de potentia sapis, quod scilicet sit quidem potens et
Filius, sed potentior Pater Filio: ut auctoribus et doctoribus
vobis potuerit potentem potens, nec potuerit omnipotentem gignere
omnipotens. Ac per hoc si habet Pater omnipotentiam quam non habet
Filius, falsum est quod ait Filius, Omnia quae habet Pater, mea
sunt. Deinde si aliquid facit Pater, quod facere non potest
Filius, merito dicitur potentior Pater quam Filius: cum vero
dicat, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit
(Joan. V, 19); nonne melius auditur ipse quam vos, meliusque
ipsi creditur docenti quam decipientibus vobis? Sed potentiam Pater,
inquis, a nemine, Filius vero accepit a Patre. Fatemur et nos
Filium ab illo accepisse potentiam, de quo natus est potens: Patri
vero potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit. Gignendo enim
dedit potentiam Pater Filio, sicut omnia quae habet in substantia
sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia sua. Sed quaeritur
utrum tantam, quanta ipsi est, potentiam Pater Filio dederit, an
minorem. Si tantam, non solum potentem potens, verum etiam
omnipotentem genuisse dicatur, credatur, intelligatur omnipotens: si
minorem, quomodo omnia quae habet Pater, Filii sunt? Si Patris
omnipotentia Filii non est, quomodo quaecumque Pater facit, haec et
Filius similiter facit? quod utique non potest, si omnipotens non
est.
2. Ac per hoc quod ait Apostolus, Beatus et solus potens: non
cogor de Patre tantummodo accipere; sed de Deo, quod est ipsa
Trinitas. Loquens enim ad Timotheum: Praecipio, inquit, tibi
coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium
reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum
sine macula, irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu
Christi; quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens,
Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et
lucem inhabitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre
potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen (I
Tim. VI, 13-16). Nihil hic video dictum quod non conveniat
Trinitati. Sed ut nunc taceam de Spiritu sancto, quem nec saltem
minorem Filio Deum vultis, quia omnino Deum esse non vultis,
sufficit ut vos de Patre convincamus et Filio. Numquid enim quia
dixit Apostolus, Testificor tibi coram Deo qui vivificat omnia;
Pater solus, non et Filius vivificat omnia? Si dixeris Patrem
solum vivificare omnia, quomodo ergo quaecumque. Pater facit, haec
et Filius similiter facit? Quandoquidem Pater, ut putas, vivificat
omnia, quod Filius non facit. Deinde ubi ait, Sicut Pater
suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat
(Joan. V, 21); quomodo verum est, si Pater sine Filio
vivificat omnia? Proinde quod addidit, Et Christo Jesu qui
testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem; de Filio
proprie dicere voluit: quia Filius quidem sicut Pater vivificat
omnia; sed sub Pontio Pilato in forma servi Filium novimus passum
fuisse, non Patrem. Deinde subjungitur, Ut serves mandatum sine
macula, irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu
Christi; quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens:
quem, scilicet adventum Domini Christi; ostendet utique Deus, quod
non solus est Pater, quia secundum veritatem, non secundum vestrum
errorem, Trinitas unus est Deus: beatus et solus potens, Rex regum
et Dominus dominantium. Numquid enim vel vos dicere audetis Filium
non esse Regem regum et Dominum dominantium? De quo inter caetera
scriptum est in Apocalypsi Joannis: Et ipse calcat torcular vini
potentis, et in tunica et in femore habet nomen scriptum, Rex regum
et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 15, 16). Sed ne forte
dicatis quod nomen Patris Filius habet scriptum in veste et in
femore; alio loco ejusdem libri superius legitur: Et Agnus vincet
eos, quoniam Dominus dominantium est et Rex regum (Id. XVII,
14). Quapropter secundum vos, duo sunt reges regum et domini
dominantium: et contra vos est, si de Patre tantum ait Apostolus,
Beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium. Verum
autem secundum rectam fidem ipsa Trinitas unus est Deus, beatus et
solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet
immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Et quomodo erit
verum, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII,
6); nisi quia hoc nemo potest, si de se quisque praesumpserit, sed
si ipse donaverit? Immortalitatem autem Deus habere dicitur solus,
quia est immutabilis solus. In omni enim mutabili natura nonnulla mors
est ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non esse quod erat.
Proinde et ipsa anima humana, quae propterea dicitur immortalis,
quoniam qualitercumque secundum modum suum nunquam desinit vivere,
habet tamen pro ipso suo modo quamdam mortem suam: quia si juste
vivebat et peccat, moritur justitiae; si peccatrix erat et
justificatur, moritur peccato: ut alias ejus mutationes taceam, de
quibus longum est disputare. Et creaturarum natura coelestium mori
potuit, quia peccare potuit: nam et Angeli peccaverunt, et daemones
facti sunt, quorum est diabolus princeps. Et qui non peccaverunt,
peccare potuerunt. Et cuicumque creaturae rationali praestatur ut
peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae.
Ac per hoc solus Deus habet immortalitatem, qui non cujusquam
gratia, sed natura sua, nec potuit, nec potest aliqua conversione
mutari, nec potuit nec poterit aliqua mutatione peccare. Quem
secundum naturam qua Deus est, nemo hominum vidit, nec videre
potest: sed poterit aliquando, si ad illum numerum hominum pertinet,
de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8). Cui Deo, id est Patri et Filio et Spiritui
sancto, quae Trinitas unus est Deus, honor et gloria in saecula
saeculorum. Amen.
3. Absit autem ut, quomodo putas, ideo sit Pater potentior
Filio, quia creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit
creatorem. Neque enim non potuit , sed non oportuit. Immoderata
enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret
Patri: quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret,
secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur. Similiter
etiam ille si nepotem non gigneret avo suo, et pronepotem proavo suo,
non a vobis appellaretur omnipotens: nec impleretur generationis
series, si semper alter ex altero nasceretur; nec eam perficeret
ullus, si non sufficeret unus. Omnipotens itaque omnipotentem genuit
Filium; quoniam quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter
facit. Filium quippe ipsum genuit utique Patris natura, non fecit.
|
|