|
1. In illo etiam testimonio, ubi ait Apostolus, Soli sapienti
Deo; non dissimilis error est vester: sed quod vobis respondimus de
potentia, hoc etiam de sapientia respondemus. Si enim dixisset
Apostolus, Soli sapienti Patri; nec sic inde Filium separaret.
Num enim quia in Apocalypsi de Filio legitur, Habens nomen
scriptum, quod nemo scit nisi ipse (Apoc. XIX, 12); ideo
Pater nescit hoc nomen, a quo est inseparabilis Filius? Sicut ergo
scit et Pater quod nemo scire dictus est nisi Filius, quia
inseparabiles sunt: sic etiam si dictum esset, Soli sapienti Patri;
simul intelligi deberet et Filius, quia inseparabiles sunt. Cum vero
non sit dictum, Soli sapienti Patri; sed Soli sapienti Deo; et
Deus unus sit ipsa Trinitas: multo est facilior nobis hujus solutio
quaestionis; ut sic intelligamus solum Deum sapientem, sicut
intelleximus solum potentem, id est, Patrem et Filium et Spiritum
sanctum, qui est unus et solus Deus, cui soli servire jussi sumus:
ne male intelligentes, vel potius non intelligentes, contra hoc
praeceptum facere videamur, quia et Domino Christo ea quae Deo
debetur servitute servimus. Non enim dictum est, Dominum Deum tuum
Patrem adorabis, et illi plus servies; ut servire permitteremur et
Filio, plus tamen Patri tanquam majori, minus autem Filio tanquam
minori Deo: sed dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi
soli servies (Deut. VI, 13); soli scilicet omnipotenti, soli
sapienti Deo; ut vos repelleremini, qui nolentes accipere unum solum
Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et dicentes unum
Dominum Deum, cui soli serviendum est, non esse nisi Deum Patrem,
et tamen etiam Filium Deum et Dominum confitentes; apertissime duos
deos et dominos, majorem unum, minorem alterum dicitis: et reos vos,
secundum errorem vestrum, praecepti hujus violati esse monstratis,
quia non solum majori, verum etiam minori, ea quae Domino Deo
debetur servitute servitis.
2. Ubi autem dixit Apostolus, Soli sapienti Deo; cum scriberet
ad Romanos, in fine Epistolae sic loquitur: Ei autem qui potens
est, inquit, vos confirmare secundum Evangelium meum, et praeconium
Jesu Christi; secundum revelationem mysterii temporibus aeternis
taciti, manifestati autem nunc per Scripturam Prophetarum; secundum
praeceptum aeterni Dei, in obedientiam fidei in omnes gentes cogniti;
soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula
saeculorum (Rom. XVI, 25-27). Hoc est, Ei qui potens
est vos confirmare, soli sapienti Deo gloria in saecula saeculorum.
Quod autem interpositum est, per Jesum Christum; utrum soli
sapienti Deo per Jesum Christum accipi debeat, ut scilicet solus
Deus sapiens per Jesum Christum sapiens esse intelligatur, non
participando, sed gignendo sapientiam, quod est Christus Jesus; an
vero non per Jesum Christum sapienti, sed per Jesum Christum gloria
Deo soli sapienti, videtur ambiguum. Sed quis audeat dicere per
Jesum Christum fieri ut sit sapiens Deus Pater; cum secundum
substantiam suam non dubitandum sit eum esse sapientem, potiusque sit
substantia Filii per gignentem Patrem, quam substantia Patris per
genitum Filium? Restat ergo ut soli sapienti Deo gloria sit per
Jesum Christum, hoc est, clara cum laude notitia, qua innotuit
gentibus Deus Trinitas: ideo per Jesum Christum, quia, ut alia
taceam, ipse praecepit baptizari gentes in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); ubi praecipue
commendata est hujus individuae gloria Trinitatis. Deus itaque, quod
est ipsa Trinitas, propterea solus sapiens recte dicitur, quia solus
secundum substantiam suam sapiens est: non secundum accidentem vel
accedentem participationem sapientiae, sicut sapiens est rationalis
quaecumque creatura. Quod vero additum est, cui, ut diceretur, cui
gloria; cum sufficeret si dictum esset, Ei autem gloria: inusitatam
nostrae linguae indicat locutionem; non sensum quem requiramus, vel de
quo ambigamus, insinuat. Quid enim sensui deperit, si dicatur, Ei
gloria, cui per Christum gloria? Hoc est namque, per Jesum
Christum cui gloria; quod est, cui per Jesum Christum gloria. Sed
horum alter inusitatus, alter usitatus est ordo verborum.
|
|